Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
185
Nam quamquam ferus hostis erat , tamen illud ab uno
corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi , qua totum Nereus circumsonat orbem,
perdendum est mortale genus : per flumina iuro
infera , sub terras Stygio labentia luco!
190
cuncta prius temptata : sed inmedicabile corpus
ense recidendum est , ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei , sunt rustica numina , nymphae
faunique satyrique et monticolae silvani:
quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
195
quas dedimus certe terras habitare sinamus.
An satis , o superi , tutos fore creditis illos,
cum mihi , qui fulmen , qui vos habeoque regoque,
struxerit insidias notus feritate Lycaon?”
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
200
talia deposcunt . Sic , cum manus inpia saevit
sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
attonitum tanto subitae terrore ruinae
humanum genus est totusque perhorruit orbis:
nec tibi grata minus pietas , Auguste , tuorum est,
205
quam fuit illa Iovi . Qui postquam voce manuque
murmura conpressit , tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
Ille quidem poenas , curam hanc dimittite , solvit.
210
Quod tamen admissum , quae sit vindicta , docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;
quam cupiens falsam summo delabor Olympo
et deus humana lustro sub imagine terras.