Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
185
Nam quamquam ferus hostis erat , tamen illud ab uno
corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi , qua totum Nereus circumsonat orbem,
perdendum est mortale genus : per flumina iuro
infera , sub terras Stygio labentia luco!
190
cuncta prius temptata : sed inmedicabile corpus
ense recidendum est , ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei , sunt rustica numina , nymphae
faunique satyrique et monticolae silvani:
quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
195
quas dedimus certe terras habitare sinamus.
An satis , o superi , tutos fore creditis illos,
cum mihi , qui fulmen , qui vos habeoque regoque,
struxerit insidias notus feritate Lycaon?”
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
200
talia deposcunt . Sic , cum manus inpia saevit
sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
attonitum tanto subitae terrore ruinae
humanum genus est totusque perhorruit orbis:
nec tibi grata minus pietas , Auguste , tuorum est,
205
quam fuit illa Iovi . Qui postquam voce manuque
murmura conpressit , tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
Ille quidem poenas , curam hanc dimittite , solvit.
210
Quod tamen admissum , quae sit vindicta , docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;
quam cupiens falsam summo delabor Olympo
et deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est , quantum noxae sit ubique repertum,
215
enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram latebris horrenda ferarum
et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
ingredior , traherent cum sera crepuscula noctem.
220
Signa dedi venisse deum , vulgusque precari
coeperat : inridet primo pia vota Lycaon,
mox aitexperiar deus hic , discrimine aperto,
an sit mortalis . Nec erit dubitabile verum.’
Nocte gravem somno necopina perdere morte
225
me parat : haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo est : missi de gente Molossa
obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
atque ita semineces partim ferventibus artus
mollit aquis , partim subiecto torruit igni.
230
Quod simul inposuit mensis , ego vindice flamma
in domino dignos everti tecta penates.
Territus ipse fugit , nactusque silentia ruris
exululat frustraque loqui conatur : ab ipso
conligit os rabiem , solitaeque cupidine caedis
235
vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes , in crura lacerti:
fit lupus et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est , eadem violentia vultus,
idem oculi lucent , eadem feritatis imago est.
The Deluge
240
Occidit una domus . Sed non domus una perire
digna fuit : qua terra patet , fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes . Dent ocius omnes
quas meruere pati (sic stat sententia ) poenas.”
Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
245
adiciunt , alii partes adsensibus inplent.
Est tamen humani generis iactura dolori
omnibus , et , quae sit terrae mortalibus orbae
forma futura , rogant , quis sit laturus in aras
tura , ferisne paret populandas tradere terras.
250
Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
rex superum trepidare vetat subolemque priori
dissimilem populo promittit origine mira.
Diluvium. Deucalion et Pyrrha.
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:
sed timuit , ne forte sacer tot ab ignibus aether
255
conciperet flammas longusque ardesceret axis:
esse quoque in fatis reminiscitur , adfore tempus,
quo mare , quo tellus correptaque regia caeli
ardeat et mundi moles obsessa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
260
poena placet diversa , genus mortale sub undis
perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
et quaecumque fugant inductas flamina nubes
emittitque Notum . Madidis Notus evolat alis,
265
terribilem picea tectus caligine vultum:
barba gravis nimbis , canis fluit unda capillis;
fronte sedent nebulae , rorant pennaeque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,
fit fragor : hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
270
Nuntia Iunonis varios induta colores
concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes et deplorata coloni
vota iacent , longique perit labor inritus anni.
Nec caelo contenta suo est Iovis ira , sed illum
275
caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes . Qui postquam tecta tyranni
intravere sui , “non est hortamine longo
nuncaitutendum . Vires effundite vestras:
sic opus est ! aperite domos ac mole remota
280
fluminibus vestris totas inmittite habenas!”
Iusserat ; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit : at illa
intremuit motuque vias patefecit aquarum.
285
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
indeiecta malo , culmen tamen altior huius
290
unda tegit , pressaeque latent sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
omnia pontus erant ; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem , cumba sedet alter adunca
et ducit remos illic , ubi nuper ararat,
295
ille supra segetes aut mersae culmina villae
navigat , hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi , si fors tulit , ancora prato,
aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
et , modo qua graciles gramen carpsere capellae,
300
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides , silvasque tenent delphines et altis
incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves , fulvos vehit unda leones,
305
unda vehit tigres , nec vires fulminis apro,
crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris , ubi sistere possit,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
310
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur ; quibus unda pepercit,
illos longa domant inopi ieiunia victu.
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
terra ferax , dum terra fuit , sed tempore in illo
315
pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
nomine Parnasus , superantque cacumina nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
320
Corycidas nymphas et numina montis adorant
fatidicamque Themin , quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
325
et superesse virum de tot modo milibus unum,
et superesse videt de tot modo milibus unam,
innocuos ambo , cultores numinis ambo,
nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
et caelo terras ostendit et aethera terris.
330
Nec maris ira manet , positoque tricuspide telo
mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
exstantem atque umeros innato murice tectum
caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
inspirare iubet fluctusque et flumina signo
335
iam revocare dato . Cava bucina sumitur illi,
tortilis , in latum quae turbine crescit ab imo,
bucina , quae medio concepit ubi aera ponto,
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tunc quoque , ut ora dei madida rorantia barba
340
contigit et cecinit iussos inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis,
et quibus est undis audita , coercuit omnes.
Iam mare litus habet , plenos capit alveus amnes,
flumina subsidunt collesque exire videntur,
345
surgit humus , crescunt loca decrescentibus undis,
postque diem longam nudata cacumina silvae
ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat . Quem postquam vidit inanem
et desolatas agere alta silentia terras,
350
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
O soror , o coniunx , o femina sola superstes,
quam commune mihi genus et patruelis origo,
deinde torus iunxit , nunc ipsa pericula iungunt,
terrarum , quascumque vident occasus et ortus,
355
nos duo turba sumus ; possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
certa satis ; terrent etiam nunc nubila mentem.
Quis tibi , si sine me fatis erepta fuisses,
nunc animus , miseranda , foret ? quo sola timorem
360
ferre modo posses ? quo consolante doleres?
Namque ego (crede mihi ) si te quoque pontus haberet,
te sequerer , coniunx , et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis
artibus atque animas formatae infundere terrae!
365
Nunc genus in nobis restat mortale duobus
(sic visum superis ) hominumque exempla manemus.”
Dixerat , et flebant . Placuit caeleste precari
numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est : adeunt pariter Cephisidas undas,
370
ut nondum liquidas , sic iam vada nota secantes.
Inde ubi libatos inroravere liquores
vestibus et capiti , flectunt vestigia sanctae
ad delubra deae , quorum fastigia turpi
pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
375
Ut templi tetigere gradus , procumbit uterque
pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo
atque itasi precibusdixeruntnumina iustis
victa remollescunt , si flectitur ira deorum,
dic , Themi , qua generis damnum reparabile nostri
380
arte sit , et mersis fer opem , mitissima , rebus.”
Mota dea est sortemque dedit : “Discedite templo
et velate caput cinctasque resolvite vestes
ossaque post tergum magnae iactate parentis.”
Obstipuere diu , rumpitque silentia voce
385
Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
detque sibi veniam pavido rogat ore , pavetque
laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
verba datae sortis secum inter seque volutant.
390
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
mulcet etaut fallaxaitest sollertia nobis,
aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est , lapides in corpore terrae
ossa reor dici ; iacere hos post terga iubemur.”
395
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
spes tamen in dubio est : adeo caelestibus ambo
diffidunt monitis . Sed quid temptare nocebit?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt
et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
400
Saxa (quis hoc credat , nisi sit pro teste vetustas?)
ponere duritiem coepere suumque rigorem
mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox ubi creverunt naturaque mitior illis
contigit , ut quaedam , sic non manifesta , videri
405
forma potest hominis , sed , uti de marmore coepta,
non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
et terrena fuit , versa est in corporis usum;
quod solidum est flectique nequit , mutatur in ossa;
410
quae modo vena fuit , sub eodem nomine mansit;
inque brevi spatio superorum numine saxa
missa viri manibus faciem traxere virorum,
et de femineo reparata est femina iactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum
415
et documenta damus qua simus origine nati.
Python.
Cetera diversis tellus animalia formis
sponte sua peperit , postquam vetus umor ab igne
percaluit solis , caenumque udaeque paludes
intumuere aestu , fecundaque semina rerum
420
vivaci nutrita solo ceu matris in alvo
creverunt faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo
aetherioque recens exarsit sidere limus,
425
plurima cultores versis animalia glaebis
inveniunt , et in his quaedam modo coepta per ipsum
nascendi spatium , quaedam inperfecta suisque
trunca vident numeris ; et eodem in corpore saepe
altera pars vivit , rudis est pars altera tellus.
430
Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
concipiunt , et ab his oriuntur cuncta duobus;
cumque sit ignis aquae pugnax , vapor umidus omnes
res creat , et discors concordia fetibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
435
solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
edidit innumeras species , partimque figuras
rettulit antiquas , partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet , sed te quoque , maxime Python,
tum genuit , populisque novis , incognite serpens,
440
terror eras : tantum spatii de monte tenebas.
Hunc deus arquitenens , et numquam talibus armis
ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,
mille gravem telis exhausta paene pharetra
perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
445
Neve operis famam posset delere vetustas,
instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave
vicerat , aesculeae capiebat frondis honorem:
450
nondum laurus erat , longoque decentia crine
tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
Daphne.
Primus amor Phoebi Daphne Peneia , quem non
fors ignara dedit , sed saeva Cupidinis ira.
Delius hunc , nuper victa serpente superbus,
455
viderat adducto flectentem cornua nervo
quidquetibi , lascive puer , cum fortibus armis?”
dixerat , “ista decent umeros gestamina nostros,
qui dare certa ferae , dare vulnera possumus hosti,
qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
460
stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
Tu face nescio quos esto contentus amores
inritare tua , nec laudes adsere nostras.”
Filius huic Venerisfigat tuus omnia , Phoebe,
te meus arcus :” aitquantoque animalia cedunt
465
cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra.”
Dixit et eliso percussis aere pennis
inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
diversorum operum : fugat hoc , facit illud amorem.
470
Quod facit , auratum est et cuspide fulget acuta;
quod fugat , obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Hoc deus in nympha Peneide fixit , at illo
laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.
Protinus alter amat , fugit altera nomen amantis
475
silvarum tenebris captivarumque ferarum
exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coercebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere , illa aversata petentes
inpatiens expersque viri nemora avia lustrat,
480
nec quid Hymen , quid Amor , quid sint conubia curat.
Saepe pater dixitgenerum mihi , filia , debes,”
saepe pater dixitdebes mihi nata , nepotes:”
illa , velut crimen taedas exosa iugales,
pulchra verecundo suffunditur ora rubore,
485
inque patris blandis haerens cervice lacertis
da mihi perpetua , genitor carissime ,” dixit
virginitate frui : dedit hoc pater ante Dianae.”
Ille quidem obsequitur , sed te decor iste quod optas
esse vetat . Votoque tuo tua forma repugnat:
490
Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
quodque cupit , sperat , suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
ut facibus saepes ardent , quas forte viator
vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
495
sic deus in flammas abiit , sic pectore toto
uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos
etquid , si comantur ?” ait . Videt igne micantes
sideribus similes oculos , videt oscula , quae non
500
est vidisse satis ; laudat digitosque manusque
bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.
Siqua latent , meliora putat . Fugit ocior aura
illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
Nympha , precor , Penei , mane ! Non insequor hostis:
505
nympha , mane ! sic agna lupum , sic cerva leonem,
sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
hostes quaeque suos : amor est mihi causa sequendi.
Me miserum ! ne prona cadas indignave laedi
crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
510
Aspera , qua properas , loca sunt . Moderatius , oro,
curre fugamque inhibe ; moderatius insequar ipse.
Cui placeas , inquire tamen . Non incola montis,
non ego sum pastor , non hic armenta gregesque
horridus observo . Nescis , temeraria , nescis
515
quem fugias , ideoque fugis . Mihi Delphica tellus
et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,
Iuppiter est genitor ; per me quod eritque fuitque
estque patet ; per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est , nostra tamen una sagitta
520
certior , in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est , opiferque per orbem
dicor , et herbarum subiecta potentia nobis:
ei mihi , quod nullis amor est sanabilis herbis
nec prosunt domino , quae prosunt omnibus , artes.”
525
Plura locuturum timido Peneia cursu
fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
tum quoque visa decens . Nudabant corpora venti,
obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
530
auctaque forma fuga est . Sed enim non sustinet ultra
perdere blanditias iuvenis deus , utque monebat
ipse Amor , admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
vidit , et hic praedam pedibus petit , ille salutem:
535
alter inhaesuro similis iam iamque tenere
sperat et extento stringit vestigia rostro,
alter in ambiguo est , an sit conprensus , et ipsis
morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
sic deus et virgo est hic spe celer , illa timore.
540
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,
ocior est requiemque negat tergoque fugacis
inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
Viribus absumptis expalluit illa citaeque
victa labore fugae spectans Peneidas undas
545
fer paterinquitopem si flumina numen habetis.
Qua nimium placui , mutando perde figuram!”
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
in frondem crines , in ramos bracchia crescunt,
550
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet ; remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat , positaque in stipite dextra
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
conplexusque suis ramos , ut membra , lacertis
555
oscula dat ligno : refugit tamen oscula lignum.
Cui deusat quoniam coniunx mea non potes esse,
arbor eris certedixitmea . Semper habebunt
te coma , te citharae , te nostrae , laure , pharetrae:
tu ducibus Latiis aderis , cum laeta triumphum
560
vox canet et visent longas Capitolia pompas:
postibus Augustis eadem fidissima custos
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.”
565
Finierat Paean : factis modo laurea ramis
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
Io. Argus. Syrinx.
Est nemus Haemoniae , praerupta quod undique claudit
silva : vocant Tempe . Per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
570
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
Haec domus , haec sedes , haec sunt penetralia magni
amnis ; in his residens facto de cautibus antro,
575
undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
nescia , gratentur consolenturne parentem,
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
580
moxque amnes alii , qui , qua tulit impetus illos,
in mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest imoque reconditus antro
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
luget ut amissam . Nescit , vitane fruatur,
585
an sit apud manes ; sed quam non invenit usquam.
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
flumine eto virgo Iove digna tuoque beatum
nescio quem factura toro , petedixeratumbras
590
altorum nemorum ” (et nemorum monstraverat umbras),
dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
nec de plebe deo , sed qui caelestia magna
595
sceptra manu teneo , sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me !”—fugiebat enim . Iam pascua Lernae
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta latas caligine terras
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
600
Interea medios Iuno despexit in agros
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
sub nitido mirata die , non fluminis illas
esse , nec umenti sensit tellure remitti;
atque suus coniunx ubi sit circumspicit , ut quae
605
deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit , “aut ego fallor,
aut ego laedorait , delapsaque ab aethere summo
constitit in terris nebulasque recedere iussit.
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
610
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
Bos quoque formosa est . Speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita , probat , nec non et cuius et unde
quove sit armento , veri quasi nescia quaerit.
Iuppiter e terra genitam mentitur , ut auctor
615
desinat inquiri . Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat ? crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est . Pudor est qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor . Victus pudor esset amore;
sed leve si munus sociae generisque torique
620
vacca negaretur , poterat non vacca videri.
Paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
625
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo , spectabat ad Io:
ante oculos Io , quamvis aversus , habebat.
Luce sinit pasci ; cum sol tellure sub alta est,
630
claudit et indigno circumdat vincula collo.
frondibus arboreis et amara pascitur herba,
proque toro terrae non semper gramen habenti
incubat infelix limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
635
tendere , non habuit , quae bracchia tenderet Argo,
et conata queri mugitus edidit ore
pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas , ubi ludere saepe solebat,
Inachidas ripas ; novaque ut conspexit in unda
640
cornua , pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant , ignorat et Inachus ipse,
quae sit ; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
et patitur tangi seque admirantibus offert.
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
645
illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
nec retinet lacrimas et , si modo verba sequantur,
oret opem nomenque suum casusque loquatur.
Littera pro verbis , quam pes in pulvere duxit,
corporis indicium mutati triste peregit.
650
Me miserum !” exclamat pater Inachus inque gementis
cornibus et niveae pendens cervice iuvencae
me miserum !” ingeminat , “tune es quaesita per omnes
nata , mihi terras ? tu non inventa reperta
luctus eras levior . Retices nec mutua nostris
655
dicta refers , alto tantum suspiria ducis
pectore , quodque unum potes , ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
spesque fuit generi mihi prima , secunda nepotum.
De grege nunc tibi vir , nunc de grege natus habendus.
660
Nec finire licet tantos mihi morte dolores,
sed nocet esse deum , praeclusaque ianua leti
aeternum nostros luctus extendit in aevum?”
Talia maerentem stellatus submovet Argus
ereptamque patri diversa in pascua natam
665
abstrahit . Ipse procul montis sublime cacumen
occupat , unde sedens partes speculatur in omnes.
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
ferre potest natumque vocat , quem lucida partu
Pleias enixa est , letoque det imperat Argum.
670
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
Haec ubi disposuit , patria Iove natus ab arce
desilit in terras . Illic tegimenque removit
et posuit pennas , tantummodo virga retenta est.
675
Hac agit , ut pastor , per devia rura capellas,
dum venit , adductas et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunoniusat tu,
quisquis es , hoc poteras mecum considere saxo,”
Argus ait , “neque enim pecori fecundior ullo
680
herba loco est , aptamque vides pastoribus umbram.”
Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
detinuit sermone diem iunctisque canendo
vincere harundinibus servantia lumina temptat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos
685
et , quamvis sopor est oculorum parte receptus,
parte tamen vigilat . Quaerit quoque (namque reperta
fistula nuper erat ), qua sit ratione reperta.
Tum deusArcadiae gelidis in montibusinquit
inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
690
naias una fuit ; nymphae Syringa vocabant.
Non semel et satyros eluserat illa sequentes
et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
rus habet . Ortygiam studiis ipsaque colebat
virginitate deam . Ritu quoque cincta Dianae
695
falleret et posset credi Latonia , si non
corneus huic arcus , si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat . Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
talia verba refert ”—restabat verba referre
700
et precibus spretis fugisse per avia nympham,
donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
venerit . Hic illam cursum inpedientibus undis,
ut se mutarent liquidas orasse sorores,
Panaque , cum prensam sibi iam Syringa putaret,
705
corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.
Dumque ibi suspirat , motos in harundine ventos
effecisse sonum tenuem similemque querenti.
Arte nova vocisque deum dulcedine captum
hoc mihi concilium tecumdixissemanebit!‘
710
atque ita disparibus calamis conpagine cerae
inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem
715
languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora , falcato nutantem vulnerat ense
qua collo est confine caput , saxoque cruentum
deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
Arge , iaces , quodque in tot lumina lumen habebas,
720
exstinctum est , centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
Protinus exarsit nec tempora distulit irae
horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
725
paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
condidit et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus inmenso restabas , Nile , labori.
Quem simul ac tetigit , positis in margine ripae
procubuit genibus resupinoque ardua collo,
730
quos potuit solos , tollens ad sidera vultus
et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
cum Iove visa queri finemque orare malorum.
Coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
finiat ut poenas tandem , rogatinquefuturum
735
pone metusinquit ; “numquam tibi causa doloris
haec erit :” et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est , vultus capit illa priores
fitque quod ante fuit : fugiunt e corpore saetae,
cornua decrescunt , fit luminis artior orbis,
740
contrahitur rictus , redeunt umerique manusque,
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
de bove nil superest formae nisi candor in illa.
Officioque pedum nymphe contenta duorum
erigitur metuitque loqui , ne more iuvencae
745
mugiat , et timide verba intermissa retemptat.
Phaethon.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
creditur esse Iovis , perque urbes iuncta parenti
templa tenet . Fuit huic animis aequalis et annis
750
Sole satus Phaethon . Quem quondam magna loquentem
nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
non tulit Inachides , “matrique aitomnia demens
credis et es tumidus genitoris imagine falsi.”
Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
755
et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
quoquemagis doleas genetrix ,” aitille ego liber,
ille ferox tacui . Pudet haec opprobria nobis
et dici potuisse et non potuisse refelli.
At tu , si modo sum caelesti stirpe creatus,
760
ede notam tanti generis meque adsere caelo.”
Dixit et inplicuit materno bracchia collo
perque suum Meropisque caput taedasque sororum
traderet oravit veri sibi signa parentis.
Ambiguum , Clymene , precibus Phaethontis an ira
765
mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
per iubar hocinquitradiis insigne coruscis,
nate , tibi iuro , quod nos auditque videtque,
hoc te , quem spectas , hoc te , qui temperat orbem,
770
Sole satum . Si ficta loquor , neget ipse videndum
se mihi , sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:
unde oritur , domus est terrae contermina nostrae.
Si modo fert animus , gradere et scitabere ab ipso.”
775
Emicat extemplo laetus post talia matris
dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.
30
et pressa est gravitate sua: circumfluus umor