<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:61-65</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:61-65</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>qui</reg> locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. <reg>ergo</reg> adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.</p><p rend="indent"><reg>videamus</reg> quae deinde sint consecuta. <reg>hominem</reg> P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. <reg>hic</reg> quoque summe constat procuratoris diligentis officium. <reg>debere</reg> tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. <reg>quid</reg> aliud sit absentem defendi ego non intellego. <reg>at</reg> quis erat procurator?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>credo</reg> aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. <reg>nihil</reg> minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.</p><p><milestone n="20" unit="chapter"/><reg>et</reg> audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p rend="indent"><q><reg>postulabam</reg>,</q> inquit, <q>ut satis daret.</q> <reg>iniuria</reg> postulabas. <q><reg>ita</reg> iubebare</q>; recusabat Alfenus. <q><reg>ita</reg>, verum praetor decernebat.</q>—<reg>tribuni</reg> igitur appellabantur.—<q><reg>hic</reg> te,</q> inquit, <q>teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas.</q> <reg>hoc</reg> ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. <reg>fatetur</reg> enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>aut</reg> haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>quod</reg> si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. <reg>quod</reg> cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. <reg>at</reg> enim tribuni plebis ne audierunt quidem. <reg>fateor</reg>, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. <reg>quid</reg>? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>