<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:66-70</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:66-70</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p rend="indent"><milestone n="21" unit="chapter"/><reg>quid</reg> deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>eius</reg> rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. <reg>res</reg> in dubium venire non potest. <reg>fit</reg> rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. <reg>venit</reg> ad vadimonium Quinctius. <reg>iacet</reg> res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p rend="indent"><reg>quod</reg> officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? <reg>an</reg> vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? <reg>quod</reg> si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. <reg>mihi</reg> autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p rend="indent"><q><reg>erat</reg>,</q> inquit, <q>illarum partium.</q> <reg>quid</reg> ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. <reg>si</reg>, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? <q>Bruti,</q> inquit, <q>erat familiaris; itaque is intercedebat.</q> <reg>tu</reg> contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. <reg>an</reg> omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? <reg>aude</reg> id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>tametsi</reg> nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; <milestone n="22" unit="chapter"/>unum illud dico: <reg>si</reg> propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. <reg>neque</reg> enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>