<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:101-105</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:101-105</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="101"><p>facere possum Erucium 
conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum<note>minitatum <hi rend="italics">Hotoman</hi>: mentatum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: meditatum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
esse se omnia illa pro
testimonio esse dicturum.  O praeclarum testem, iudices! o 
gravitatem dignam exspectatione! o vitam<note>vitam <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>: iustam <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> honestam atque eius modi 
ut libentibus animis ad eius<note><app><lem>animis</lem></app> ad eiusmodi ut libentius animis <hi rend="italics">add.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">mg.</hi>
                  </note> testimonium vestrum ius iurandum 
accommodetis!  <reg>profecto</reg> non tam perspicue nos istorum<note>nos istorum <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: nonistorum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: istorum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> maleficia 
videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.


            </p></div><milestone n="36" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="102"><p><reg>alter</reg> ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad


socium atque adeo<note>adeo <hi rend="italics">A.</hi>
                     <hi rend="italics">Eberhard</hi>: ad <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes 
cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse 
apertum suum scelus ante omnium oculos poneret.  <reg>alter</reg>, si dis 
immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; 
quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non<note>id nunc... ac non <hi rend="italics">Jeep</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §92): id nunc... an (aut <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: non id nunc... an <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> 
quod fecerit vindicandum sit. <reg>itaque</reg>
                  <note>ita <hi rend="italics">Schol.</hi>
                  </note> more maiorum comparatum est 
ut<note><app><lem>ut</lem></app> ut vel <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note> in minimis rebus homines amplissimi testimonium de
                  sua re non dicerent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="103"><p>Africanus qui suo cognomine declarat 
tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res 
ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non 
audeo dicere: <reg>si</reg> diceret, non crederetur. <reg>videte</reg> nunc quam versa et 
mutata in peiorem partem sint omnia. <reg>cum</reg> de bonis et de caede 
agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc 
est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque 
possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte 
quaeritur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="104"><p><reg>quid</reg>? tu, vir optime, ecquid<note>quid tu vir <q>omptume</q> ecquid <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: etquid tu vir optime <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> habes quod dicas? mihi 
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur.  <reg>multa</reg> 
scelerate, multa audaciter<note>audaciter <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 28): audacter <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. Cael.</hi>. 13)</note>, multa improbe fecisti, unum stultissime, 
profecto tua sponte non de Eruci
sententia: nihil opus fuit te istic sedere<note>istic sedere <hi rend="italics">Hotoman</hi>: isti credere <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>.  <reg>neque</reg> enim accusatore muto 
neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. 
<reg>huc</reg> accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista 
cupiditas esset.  <reg>nunc</reg> quid<note>numquid <hi rend="italics">Pascal</hi>
                  </note> est quod quisquam ex vobis audire 
desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis<note>nobis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">B, Lambinus</hi>: vobis <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
contra vosmet ipsos facere videamini?
   <reg>age</reg> nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="105"><p><reg>ad</reg> 
Volaterras in castra <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex>
                     </expan></choice> Sullae mors Sex. Rosci
quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.  
         <milestone n="37" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>quaeritur</reg> 
etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est 
eundem qui Ameriam? <reg>curat</reg> Chrysogonus ut eius bona veneant<note>veneant <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: veniant <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
statim; qui non norat hominem aut rem.  <reg>at</reg> qui<note><app><lem>at qui</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>
                  </note> ei venit in mentem 
praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam 
viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis<note>audistis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: auditis <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, iudices, continuo 
dicere: '<reg>necesse</reg> est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei 
plerumque indicant, per eos plerique produntur.'  <reg>hic</reg> nihil est quod 
suspicione occupetis<note>suspicione occupetis <hi rend="italics">Madvig</hi>: suspicionem hoc putetis <hi rend="italics">codd.</hi>: suspicionem hanc putetis <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note>.  </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>