<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:116-120</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:116-120</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="116"><p><reg>videte</reg> iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium 
nullum<note>maleficum nullum fingi <hi rend="italics">s, Halm</hi>
                  </note> posse quo iste sese non contaminarit.  <reg>in</reg> rebus minoribus 
socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo 
ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat 
adiunxisse qui eum altero rem communicavit.  <reg>ad</reg> cuius igitur fidem 
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? <reg>atque</reg>
                  <note>atqui <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note> ea 
sunt animadvertenda 
peccata maxime quae difficillime praecaventur. <reg>tecti</reg> 
esse ad alienos possumus, intimi<note>intumi (-temi <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note> multa apertiora videant necesse est; 
socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici 
laedimus. <reg>recte</reg> igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum 
bonorum numero non
putarunt haberi oportere.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="117"><p><reg>at</reg> vero <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius non unum rei 
pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen
aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines 
honestissimos<note><app><lem>honestissimos</lem></app> fortissimos <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note>, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque 
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et 
perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius<note>de scelere suspicari eius <hi rend="italics">scripsi</hi>: de eius scelere suspicari eius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: de eius scelere suspicari <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: de eius scelere suspicari <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> nihil potuerunt, socium 
offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi 
vanae crediderunt. <reg>itaque</reg> nunc illi homines honestissimi propter 
istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio 
proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis 
enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit<note>coiit <foreign xml:lang="grc">σχω</foreign>: coit <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf. Mur.</hi> 20)</note>, terret etiam 
nos ac minatur<note>ac || minatur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">fort.</hi> ac dominatur (<hi rend="italics">cf.</hi> §24)</note> tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.  <reg>in</reg> 
eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque 
maleficium de quo iudicium est
reperietis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="118"><p><reg>etenim</reg> quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa 
audacter<note>audaciter <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note>, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus 
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. <reg>tametsi</reg> hoc quidem 
minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis 
maleficiis quae in illo constat<note>constat <hi rend="italics">ed. V</hi>: constant <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> esse hoc intellegatur verum ex hoc 
etiam, si quo de<note>quo de <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: quod de <hi rend="italics">codd.</hi>: quod <hi rend="italics">Ascens.</hi> (2)</note> illorum forte dubitabitur<note>dubitatur <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">σχψ1</foreign>
                     </hi>
                  </note>, convincatur.  <reg>quid</reg> tandem, 
quaeso,
iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse<note>gladio recessisse <hi rend="italics">Madvig</hi>: gladiatore cessisse <hi rend="italics">codd.</hi>: gladiatura cessisse <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> videtur 
aut hic<note>hic <hi rend="italics">Schol.</hi>: is (his <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: iste <hi rend="italics">ed. Lambin.</hi>
                     <hi rend="italics">A. D.</hi> 1584</note> discipulus<note>discipulis <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>π2φ</foreign>
                  </note> magistro tantulum de arte concedere? <reg>par</reg> est 
avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.



            </p></div><milestone n="41" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="119"><p><reg>etenim</reg>, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite<note>cognoscitis <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πσφ</foreign>
                     </hi>
                  </note> nunc 
discipuli aequitatem.  <reg>dixi</reg> iam antea saepe numero postulatos esse ab 
istis duos servos in quaestionem.  <reg>tu</reg> semper, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci, recusasti.  
<reg>quaero</reg> abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an 
is te<note>is te <hi rend="italics">Heusinger</hi>: iste <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua 
videbatur?'  <reg>postulabant</reg> homines nobilissimi atque integerrimi 
nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque 
a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non 
aequum putaret.  <reg>postulabant</reg> autem pro homine miserrimo atque 
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de 
patris morte
quaereretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="120"><p><reg>res</reg> porro abs te eius modi postulabatur ut nihil 
interesset, utrum eam rem<note>rem <hi rend="italics">del. Halm</hi> (2)</note> recusares an de maleficio confiterere.  
<reg>quae</reg> cum<note>cum <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> in lac.</hi>
                  </note> ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris.  <reg>cum</reg> 
occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. <reg>servos</reg> ipsos, quod ad me 
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari<note>repugnari <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note> video ne 
in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in 
honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si 
dixerint perniciosum vobis futurum sit. — <reg>in</reg> dominos quaeri de servis 
iniquum<note>iniquom <foreign xml:lang="grc">σσχ1</foreign> at non quaeritur <hi rend="italics">Büchner</hi>: at ne quaeritur <hi rend="italics">codd.</hi>: anne quaeritur <hi rend="italics">Ascens.</hi> (2): at neque in vos quaeritur <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> est.  — <reg>at</reg> non quaeritur; <reg>sex</reg>. enim Roscius reus est; neque 
enim<note><app><lem>neque enim</lem></app> neque in dominum <hi rend="italics">Müller</hi>
                  </note>, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos<note>in dominos quaeritur <hi rend="italics">Halm:om. codd.</hi>
                  </note> 
esse dicitis. — <reg>cum</reg> Chrysogono sunt.
 — <reg>ita</reg> credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter 
suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot 
elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene 
operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>