<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:126-130</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:126-130</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="126"><p><reg>scriptum</reg> enim ita dicunt esse: 
VT AVT<note>ut aut <hi rend="italics">scripsi</hi>: ut ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ut <hi rend="italics">cett.</hi> veneant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: veniant <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in 
numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM 
PRAESIDIIS OCCISI SVNT.  Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae 
praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt<note>omnes recesserunt <hi rend="italics">scripsi</hi>: recesserunt (disceps. <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>. disces. <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: recessum est <hi rend="italics">C. Stephanus</hi>: recessimus <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note>, in summo 
otio rediens a cena Romae
occisus est.  si<note>si <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> lege, bona quoque lege venisse fateor.  <reg>sin</reg> autem 
constat contra omnis non modo<note><app><lem>modo</lem></app> more <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> veteres leges verum etiam novas 
occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut
qua lege venierint quaero.	


            </p></div><milestone n="44" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="127"><p><reg>in</reg> quem hoc dicam quaeris, Eruci?  <reg>non</reg> in eum quem vis et 
putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus 
omni tempore purgavit.  <reg>ego</reg> haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut 
ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium<note>Sex. <hi rend="italics">Ernesti</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                  </note> fuisse fingeret, ut eum 
apud adversarios occisum esse diceret, ut his de<note>his de <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: hisce <hi rend="italics">codd.</hi>: hisce de <hi rend="italics">Ascens.</hi> (2)</note> rebus a legatis 
Amerinorum doceri <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex>
                     </expan></choice> Sullam passus non sit.  <reg>denique</reg> etiam illud 
suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, 
iudices, licitum erit, aperietur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="128"><p><reg>opinor</reg> enim esse in lege quam ad 
diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias.  
<reg>aliquot</reg> post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur.  
<reg>profecto</reg> aut haec bona in tabulas publicas nulla<note>nulla ratione <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                  </note> redierunt nosque ab 
isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, 
tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem 
bona venire non potuisse constat.  <reg>intellego</reg> me ante tempus, iudices, 
haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci 
mederi debeam, reduviam<note>redii viam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> curem<note>curem <hi rend="italics">s, ed. R</hi>: cure (-ae <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note>. <reg>non</reg> enim laborat de pecunia, non 
ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum 
putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="129"><p><reg>verum</reg> 
quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut 
partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio<note>pro Sex. <hi rend="italics">edd. VR</hi>: Sex. <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>.  <reg>quae</reg> 
enim mihi ipsi<note>ipsi <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, 
nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex<note>ex <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): et <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> animi mei 
sensu ac dolore pronuntio; 
quae ad huius vitae casum causamque<note><app><lem>vitae casum causamque</lem></app> vitae discrimen casumque <hi rend="italics">w</hi>: vitae causamque <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: vitae causam <hi rend="italics">Ruhnken</hi>: vitam causamque <hi rend="italics">Richter</hi> pertinent <hi rend="italics">Eberhard</hi>: pertineant (-eat <foreign xml:lang="grc">σφω</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> pertinent et quid hic pro 
se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione 
nostra, iudices, audietis.


            </p></div><milestone n="45" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="130"><p><reg>ego</reg> haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio 
quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde
qua re hominis eius qui neque proscriptus<note>neque proscriptus <hi rend="italics">Hotoman: om. codd.</hi>
                  </note> neque apud adversarios 
occisus est bona venierint<note>venierunt <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>ω</foreign>
                  </note>, cum<note><app><lem>cum</lem></app> quin <foreign xml:lang="grc">πχ1ψ</foreign>
                  </note> in eos solos lex scripta sit, deinde qua 
re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, 
deinde<note><app><lem>deinde</lem></app> denique <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note> cur tantulo venierint. <reg>quae</reg> omnia si, quem ad modum solent 
liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit 
conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter 
magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim 
imprudente<note>partim improbante <hi rend="italics">scripsi: om. codd.</hi>: partim invito <hi rend="italics">Madvig</hi>: partim conivente <hi rend="italics">Ascens.</hi> (1)</note> L.
                  Sulla commisisse. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>