<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:136-140</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:136-140</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="136"><p><reg>sciunt</reg> ei qui me norunt me pro mea<note>mea <hi rend="italics">Madvig</hi>: illa <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> tenui infirmaque

parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut 
componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt.  
<reg>quis</reg> enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de<note>dignitate de <hi rend="italics">del. Madvig</hi>
                  </note> 
amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se 
ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas 
retineretur.  <reg>quae</reg> perfecta esse et suum cuique honorem et gradum 
redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia 
deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et
felicitate <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex>
                     </expan></choice> Sullae gesta esse intellego. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="137"><p><reg>quod</reg> animadversum est 
in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo
reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus 
gerendis exstitit honos habitus est, laudo.  <reg>quae</reg> ut fierent idcirco 
pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor.  
<reg>sin</reg> autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines 
postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius 
cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet 
sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto<note><app><lem>in isto</lem></app> isto <hi rend="italics">w, Garatoni</hi>
                  </note> bello non recreatus 
neque restitutus sed subactus oppressusque populus
Romanus est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="138"><p><reg>verum</reg> longe aliter est; nil horum est, iudices.  
<reg>non</reg> modo non laedetur<note>laedetur <hi rend="italics">Angelius</hi>: laeditur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> causa nobilitatis, si istis
hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. 
         <milestone n="48" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>etenim</reg> qui haec 
vituperare volunt<note>volent <foreign xml:lang="grc">σπφω</foreign>
                  </note> Chrysogonum tantum posse queruntur; qui 
laudare volunt concessum ei non esse commemorant.  <reg>ac</reg> iam nihil 
est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat<note>quid dicat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> equidem <hi rend="italics">Siesbeye</hi>
                  </note>:  
'<reg>vellem</reg> quidem liceret; hoc dixissem.' <reg>dicas</reg> licet. '<reg>hoc</reg> fecissem.' 
<reg>facias</reg> licet; nemo prohibet. '<reg>hoc</reg> decrevissem.'  <reg>decerne</reg>
                  <note>decerne || <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: decernere <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,  modo 
recte; omnes approbabunt. '<reg>hoc</reg> iudicassem.' <reg>laudabunt</reg> omnes,  si 
   recte et ordine iudicaris.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="139"><p><reg>dum</reg> necesse erat resque ipsa cogebat, 
unus omnia poterat<note>potuerat <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>; qui postea quam
magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio 
auctoritasque est restituta.  <reg>quam</reg> si retinere volunt<note>volent <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note> ei qui 
reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et 
rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut 
approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis<note>ominis <hi rend="italics">Manutius</hi>: hominis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quidem causa 
dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et 
fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt 
ornamenta sua concedant necesse est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="140"><p><reg>quapropter</reg> desinant 
aliquando dicere
male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant 
suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus 
sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque 
sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi 
nequissimi dominationem ferre posse. <reg>quae</reg> quidem dominatio, 
iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam 
munitet et quod<note><app><lem>et quod</lem></app> quod <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: quo <hi rend="italics">Boemoraeus</hi>
                  </note> iter adfectet<note>quam... adfectet <hi rend="italics">e poeta sumptum esse putavit Gruter</hi>
                  </note> videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad 
iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum 
sanctumque
restat. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>