<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:36-40</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:36-40</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>non</reg> eodem modo de omnibus, ideo quod 
prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis 
populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et 
audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque 
intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque 
opprimere debetis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>occidisse</reg> patrem Sex. Roscius arguitur.  <reg>scelestum</reg>, di immortales! ac 
nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia 
complexa esse videantur!  <reg>etenim</reg> si, id quod praeclare a sapientibus 
dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre 
reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?  pro quo mori 
ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>in</reg> hoc 
tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si 
quando auditum sit<note><app><lem>sit</lem></app> est <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note>, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus 
tandem tu, <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex>
                     </expan></choice> Eruci<note>tu C. <hi rend="italics">Klotz</hi>: te C. (G. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: GN. <foreign xml:lang="grc">πχ1</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, argumentis accusatorem censes uti oportere? 
nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere 
et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque 
omnibus deditam, denique<note>denique <hi rend="italics">Madvig</hi>: et denique <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> omnia ad perniciem profligata atque 
perdita? <reg>quorum</reg> tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa 
contulisti.


            </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>patrem</reg> occidit Sex. Roscius. <reg>qui</reg> homo? adulescentulus corruptus et 
ab hominibus nequam inductus<note><app><lem>inductus</lem></app> iudicatus <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                  </note>? <reg>annos</reg> natus maior<note><app><lem>natus maior</lem></app> natu maior <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: natus magis <hi rend="italics">Naugerius</hi> (<hi rend="italics">contra Arusian. K.</hi> vii. 495)</note> quadraginta.  
<reg>vetus</reg> videlicet sicarius, homo audax
et saepe in caede versatus.  <reg>at</reg> hoc ab accusatore ne dici quidem 
audistis.  <reg>luxuries</reg> igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo 
et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt.  <reg>de</reg> luxuria<note>luxoriae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: luxurie <hi rend="italics">w, Müller</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §75)</note> 
purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere 
interfuisse. <reg>nihil</reg> autem umquam<note>umquam cuiquam <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> debuit.   <reg>cupiditates</reg> porro quae 
possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit 
et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a<note>a <hi rend="italics">ed. Guar.: om. codd.</hi>
                  </note> cupiditate et 
cum officio coniuncta est<note>coniuncta est <hi rend="italics">s</hi>: coniuncta <foreign xml:lang="grc">σχ2ψ</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>πχ1</foreign>
                  </note>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>quae</reg> res igitur tantum istum furorem <reg>sex</reg>. 
Roscio obiecit? '<reg>patri</reg>' inquit 'non placebat.'<note>patri non placebat <hi rend="italics">hab.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">in mg., om. w, del. Madvig</hi>
                  </note>
                  <reg>patri</reg> non placebat? quam 
ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et 
perspicuam fuisse.  <reg>nam</reg> ut illud incredibile est, mortem oblatam esse 
patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non 
est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et 
necessariis.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>