<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:41-45</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:41-45</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>rursus</reg> igitur eodem revertamur et quaeramus quae 
tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret.  <reg>at</reg> 
perspicuum est nullum fuisse.  <reg>pater</reg> igitur amens, qui odisset eum 
sine causa quem procrearat? <reg>at</reg> is quidem fuit omnium 
constantissimus.  <reg>ergo</reg> illud iam perspicuum profecto est, si neque 
amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri 
neque sceleris filio fuisse.


            </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p>'<reg>nescio</reg>' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia 
antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est 
secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.'<note>relegavit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>
                  <reg>quod</reg> Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi 
usu<note>usu mihi <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">π1φ</foreign>
                     </hi>
                  </note> venit in causa optima.  <reg>ille</reg> quo modo crimen commenticium 
confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem 
ac diluam reperire non possum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>quid</reg> ais, Eruci? tot praedia, tam 
pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici 
gratia colenda ac tuenda tradiderat? <reg>quid</reg>? hoc patres familiae<note>familias <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>, <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note> qui 
liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis 
rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei 
familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum 
studique consumere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>an</reg> amandarat<note>amandarat <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">β</hi>πχ2ψ1</foreign>: mandarat (emend. <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                     <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> hunc sic ut esset in agro ac 
tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? 
<reg>quid</reg>? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed 
certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius<note>a te vita eius <hi rend="italics">Vahlen</hi>: a te vita et <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: attente vita et <hi rend="italics">cett.</hi>: attenta vita et <hi rend="italics">Naugerius</hi>
                  </note> 
rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? <reg>vides</reg>, Eruci, 
quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a<note>a <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> veritate.  <reg>quod</reg> 
consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod 
benivolentia fit, id odio factum<note>factum || || <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">fort.</hi> factum tu</note> criminaris; quod honoris causa pater 
   filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>neque</reg> haec tu 
non intellegis, sed usque eo quid<note><app><lem>quid</lem></app> quod <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> arguas non habes, ut non modo tibi 
contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam 
contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.

         <milestone n="16" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>at</reg> enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, 
alterum ruri esse patiebatur.  <reg>quaeso</reg>, Eruci, ut hoc in bonam partem 
               accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>