<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:61-65</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:61-65</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>quae</reg> quoniam te fefellerunt<note>fefellerunt <hi rend="italics">ed. V</hi>: fefellerint <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si 
non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, 
quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando 
veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere<note>aut confitere te <hi rend="italics">Hotoman</hi>
                  </note> huc ea 
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.


               <reg>de</reg> parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam 
   ob causam patrem filius occiderit.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>quod</reg> in minimis noxiis et in his 
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel<note>vel <hi rend="italics">Eberhard</hi>: id <hi rend="italics">codd.</hi>: et <hi rend="italics">Klotz: del. Ascens.</hi> (3)</note> 
maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in 
parricidio quaeri non putat oportere.  <reg>in</reg> quo scelere, iudices, etiam 
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se 
congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi 
coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque 
accusatoris ingenio res iudicatur.  <reg>cum</reg> multa antea commissa 
maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis 
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus 
furor atque amentia.  <reg>haec</reg> cum sint omnia, tamen exstent oportet 
expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore 
maleficium sit admissum. <reg>quae</reg> nisi multa et manifesta sunt, 
   profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p>Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; 
reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque 
monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui 
tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam 
lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter 
sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.



            </p></div><milestone n="23" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>non</reg> ita multis ante annis aiunt <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex>
                     </expan></choice> Caelium<note>Caelium <hi rend="italics">Valerius Max.</hi> viii. 1. 13: Colelium (Cold- <foreign xml:lang="grc">φψ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quendam Terracinensem<note>Terracinensem <foreign xml:lang="grc">σπω</foreign>, <hi rend="italics">Schol.</hi>: Tarracinensem <hi rend="italics">cett., Valerius Max.</hi> (<hi rend="italics">cf. Schuchardt</hi> iii. 103)</note>, 
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum 
duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.  
<reg>cum</reg> neque servus quisquam reperiretur<note>reperiretur <hi rend="italics">Angelius</hi>: reperiebatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> neque liber ad quem ea 
suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne 
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata 
sunt. <reg>quid</reg> poterat tam esse<note>tam esse <hi rend="italics">Gruter</hi>: sa est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: sane <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πφω</foreign>
                     </hi>: satis est <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign> suspiciosum <hi rend="italics">Madvig</hi>: suspiciosum autem <hi rend="italics">codd.</hi>: suspiciosum. Suspiciosum autem <hi rend="italics">coni. Halm</hi>
                  </note> suspiciosum? neutrumne sensisse? 
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo 
potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et 
sentire et defendere facile possent? <reg>erat</reg> porro nemo in quem ea 
                  suspicio conveniret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>tamen</reg>, cum planum iudicibus esset factum 
aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti 
adulescentes et suspicione omni liberati sunt.  <reg>nemo</reg> enim putabat 
quemquam esse qui, cum omnia
divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim 
capere potuisset<note>potuisset <hi rend="italics">edd. VR</hi>: potuisse (-se || <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: posset <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, propterea quod qui tantum facinus commiserunt 
non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu 
possunt.


            </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>