<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:91-95</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:91-95</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="91"><p><reg>verum</reg>, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis 
belli ac turba molitur. <reg>dum</reg> is in aliis rebus erat occupatus qui 
summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus 
mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox 
esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne 
quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
 nam et accusatores et iudices sustulerunt.  <reg>hoc</reg> commodi est quod 
ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; 
nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum 
civitas erit, iudicia fient. <reg>verum</reg>, ut coepi dicere, et Erucius, haec si 
haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, 
et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, 
leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut 
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.


            </p></div><milestone n="33" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="92"><p><reg>video</reg> igitur causas esse permultas quae istum impellerent; 
videamus nunc ecquae<note>ecquae <hi rend="italics">Naugerius</hi>: et quae <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> facultas suscipiendi malefici 
fuerit.  Vbi occisus est Sex. Roscius? —  Romae.  —  <reg>quid</reg>? tu, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci<note>tu T. <hi rend="italics">w</hi>: ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tu <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, 
ubi tunc eras?  —  Romae.  <reg>verum</reg> quid ad rem? et alii multi.  —  <reg>quasi</reg> 
nunc<note><app><lem>nunc</lem></app> non <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>
                  </note> id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc 
quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo 
esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui 
multis
annis Romam omnino non accesserit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p><reg>age</reg> nunc ceteras quoque 
facultates<note>quoque facultates <hi rend="italics">edd. VR. Garatoni</hi>: facultates quoque <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §83)</note> consideremus.  <reg>erat</reg> tum multitudo sicariorum, id quod 
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur.  <reg>quid</reg>? ea 
multitudo quae erat? <reg>opinor</reg>, aut eorum qui in bonis erant occupati, 
aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent.  <reg>si</reg> eos 
putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia 
dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores 
vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de 
societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum 
defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua 
conferetur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="94"><p><reg>dices</reg>: '<reg>quid</reg> postea, si Romae adsiduus fui?'  
<reg>respondebo</reg>: '<reg>at</reg> ego omnino non fui.'  — <reg>fateor</reg> me sectorem esse, 
verum et alii multi.  —  <reg>at</reg> ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.  — 
<reg>non</reg> continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
 — <reg>at</reg> ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe 
absum ab eius modi crimine.  <reg>permulta</reg> sunt quae dici possunt qua re 
intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; 
quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso 
verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare 
quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, 
vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.


            </p></div><milestone n="34" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="95"><p><reg>videamus</reg> nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci 
abs te, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ite</ex>
                     </expan></choice> Rosci, facta sunt<note><app><lem>sunt</lem></app> sint <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note>; quae ita aperta et manifesta sunt ut 
medius fidius, iudices, invitus ea dicam. <reg>vereor</reg> enim, cuicuimodi<note>cuicuimodi <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     <hi rend="italics">mg.</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> es, 
<choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ite</ex>
                     </expan></choice> Rosci<note>es T. <hi rend="italics">duo dett.</hi>: est <hi rend="italics">mei, codd. Prisciani</hi>
                  </note>, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non 
pepercerim.  <reg>cum</reg> hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva 
fide possim
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in 
mentem oris tui.  Tene<note>tene (-es <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) cum <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: tene quin <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tenes quin <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, 
ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri 
videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio 
versarere et sederes cum accusatore? <reg>qua</reg> in<note><app><lem>in</lem></app> tu <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> re nihil aliud adsequeris 
nisi ut ab omnibus
mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia<note>impudentia <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>
                     </hi>: imprudentia <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>