<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:16-20</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:16-20</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><milestone unit="Para"/><reg>pecuniam</reg> petis, Fanni, a Roscio. <reg>quam</reg>? dic audacter et aperte.
				Vtrum <add>quae</add> tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius
				promissa sit et ostentata? <reg>quorum</reg> alterum est gravius et odiosius,
				alterum levius et facilius. <reg>quae</reg> ex societate debeatur? <reg>quid</reg>
				ais? <reg>hoc</reg> iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum.
					<reg>si</reg> qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam
				capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. <reg>aeque</reg> enim
				perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare
				qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
					<reg>quae</reg> cum ita sint,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>quis sit qui
				socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta
				in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? <reg>quid</reg> ais?
				nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic
				refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit
				et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! <reg>potest</reg> hoc homini huic haerere
				peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis
				quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem
				esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus
				sit curia propter abstinentiam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>sed</reg>
				quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? <reg>ignotum</reg> hominem scilicet
				pluribus verbis commendo. <reg>estne</reg> quisquam omnium mortalium de quo melius
				existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior
				liberaliorque videatur? <reg>quid</reg>? tu, Saturi, qui contra hunc venis,
				existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens
				hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut
				honestissimo aut amicissimo facere consuevit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>qua</reg> in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et
				laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres.
					<reg>eundem</reg> tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas
				et socium fraudasse arguebas? <reg>sed</reg>, ut opinor, laudem veritati tribuebas,
				crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu
				causam agebas. <milestone n="7" unit="chapter"/>
				<milestone unit="Para"/><reg>fraudavit</reg> Roscius! <reg>est</reg> hoc quidem auribus animisque omnium
				absurdum. <reg>quid</reg> si tandem aliquem timidum, dementem, divitem, inertem
				nactus esset qui experiri non posset?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>tamen</reg> incredibile esset. <reg>verum</reg> tamen quem fraudarit
				videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! <reg>oro</reg> atque obsecro vos
				qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque
				considerate. <reg>nonne</reg> ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere
				malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem
				summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude,
				fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis
				semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare
				Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia
				refertur. <reg>nam</reg> Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum
				agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
				vitaque est expressa. <reg>qui</reg> quam ob rem Roscium similem sui in fraude et
				malitia existimarit, mihi <add>vix</add> videtur, nisi forte quod praeclare hunc
				imitari se in persona lenonis animadvertit.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>