<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:26-30</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:26-30</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p>si habes, cur non nominas? <reg>dic</reg> nunc Roscium abs te
				petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! <reg>non</reg> petiit. <reg>dic</reg>
				pactionem fecisse ut absolveretur! <reg>non</reg> pepigit. <reg>quaere</reg> qua re
				sit absolutus! <reg>quod</reg> erat summa innocentia et integritate. <reg>quid</reg>
				enim factum est? <reg>venisti</reg> domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere
				commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti,
				debere tibi ex societate nihil clamitasti. <reg>iudici</reg> hic denuntiavit;
				absolutus est. <reg>tamen</reg> fraudis ac furti mentionem facere audes?
					<reg>perstat</reg> in impudentia. '<reg>pactionem</reg> enim,' inquit, 'mecum
				fecerat.' <reg>idcirco</reg> videlicet ne condemnaretur. <reg>quid</reg> erat causae
				cur metueret ne condemnaretur?—<reg>res</reg> erat manifesta, furtum erat apertum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><milestone unit="Para"/><reg>cuius</reg> rei furtum factum erat? <reg>exorditur</reg> magna cum exspectatione
				veteris histrionis exponere societatem. <milestone n="10" unit="chapter"/>'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' <reg>hic</reg>
				primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui
				pretio proprius fuisset Fanni. <reg>largitus</reg> est scilicet homo liberalis et
				dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. <reg>sic</reg> puto. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>quoniam</reg> ille hic constitit paulisper, mihi
				quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis
				fuisse. <reg>at</reg> ego totum Rosci fuisse contendo. <reg>quid</reg> erat enim
				Fanni? <reg>corpus</reg>. <reg>quid</reg> Rosci? <reg>disciplina</reg>.
					<reg>facies</reg> non erat, ars erat pretiosa. <reg>ex</reg> qua parte erat
				Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num>; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex
				artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant
				duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p>O societatem captiosam
				et indignam, ubi alter HS ∞, alter <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num> quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste
				pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num> ex disciplina et artificio promebat <add>Roscius</add>.
					<reg>quam</reg> enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
				in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! <reg>qui</reg> diligebant
				hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen
				audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. <reg>sic</reg> est volgus; ex
				veritate pauca, ex opinione multa aestimat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quid</reg> sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes
				quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur.
					<reg>si</reg> veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere
				nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo
				histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. <reg>quia</reg> veniebat a Roscio,
				plus etiam scire quam sciebat videbatur. <milestone n="11" unit="chapter"/>
				<reg>quod</reg> item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non
				modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum,
				disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem
				erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>