<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:31-35</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:31-35</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quae</reg> res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum
				illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo
				cum labore, stomacho miseriaque erudivit. <reg>nam</reg> quo quisque est sollertior
				et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter
				arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea
				provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><milestone unit="Para"/><reg>quae</reg> deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q.
				Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. <reg>in</reg> hanc rem,' inquit, 'me
				cognitorem dedisti. <reg>lite</reg> contestata, iudicio damni iniuria constituto tu
				sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro <add>re</add> tota?
				planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? <reg>pro</reg> me; potui exemplo
				multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci.
					<reg>pete</reg> tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris
				possideat et persequatur.—'<reg>at</reg> enim tu tuum negotium gessisti
					bene.'—<reg>gere</reg> et tu tuum bene.—'Magno <add>tu</add> tuam dimidiam
				partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu
					abstulisti.'—<reg>sit</reg> ita hoc, vero HS Q. tu aufer.</p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>sed</reg> hanc decisionem
				Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse
				invenietis. <reg>accepit</reg> enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia
				praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc
				multo pluris est quam tunc fuit. <reg>neque</reg> id est mirum. <reg>tum</reg> enim
				propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum
				immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine
				tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>verum</reg> tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te
				molestia et cura liberabo. <reg>praeclare</reg> suum negotium gessit Roscius, fundum
				fructuosissimum abstulit; quid ad te? <reg>tuam</reg> partem dimidiam, quem ad modum
				vis, decide. <reg>vertit</reg> hic rationem et id quod probare non potest fingere
				conatur. '<reg>de</reg> tota re,' inquit, 'decidisti.' 
			<milestone unit="Para"/><reg>ergo</reg> huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte
				an de tota societate fecerit pactionem. <reg>nam</reg> ego Roscium, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare
				debere societati.—<reg>societatis</reg>, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio
					accepit.—<reg>quid</reg> ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum?
					<reg>qui</reg> de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui
				pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. <reg>quid</reg> ita
				Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in
				societate. <reg>sciebat</reg>. <reg>nesciebat</reg> Fannium Roscio esse socium.—
					<reg>praeclare</reg>; nam iste cum eo litem contestatam habebat.</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>