<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:36-40</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:36-40</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>intellego</reg> quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum
						omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo
						molestissima. <reg>quam</reg> ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est
						quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod
						est de me opinionis, quidquid est, aut, si id<note>id <hi rend="italic">om.
								G2</hi></note> parum est, ego maius id commemorando facere non
						possum. <milestone n="12" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>de</reg> te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc<note>haec <hi rend="italic">G2L</hi></note> contentionem certamenque nostrum
						familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque
						etiam, et tu te collige, et qui sis<note>quis sis <hi rend="italic">DG12KZ</hi></note> et quid facere possis considera. Putasne te
						posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque
						provinciae, ius populi Romani, gravitatem<note>gravitatemque <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>
						iudici legumque susceperis<note>susceperis <hi rend="italic">edd.</hi>:
							susciperis <hi rend="italic">r</hi>: susciperes <hi rend="italic">Dp et
								pler.</hi></note>, tot res<note>res <hi rend="italic">om. DG2K,
								post</hi> varias <hi rend="italic">habet L</hi></note> tam gravis,
						tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p> Putasne te posse<note>posse <hi rend="italic">codd. praeter b</hi> (te
							posse) eius modi <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: huius modi <hi rend="italic">G1, tres Lgg., ed. Rom.</hi> (i, §17)</note> quae C.
						Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae
						in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum
						locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
						Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut,
						quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba
						et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui
						senserunt? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p> Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere.
							<reg>dicenda</reg>, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum
						exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si
						quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam
						libenter studioseque audiant. <reg>in</reg> quo si te multum natura
						adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in
						his elaborasses<note>laborasses <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>,
						si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia
						didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia
						consequi et memoria complecti et oratione expromere<note>exponere <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> et voce ac<note>ac <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: et <hi rend="italic">G2LK</hi></note> viribus sustinere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>fortasse</reg> dices: '<reg>quid</reg> ergo? haec in te sunt omnia?'
						Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a
						pueritia est elaboratum. <reg>quodsi</reg> ego haec propter magnitudinem
						rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi,
						quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam
						cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint
						suspicari potes? <milestone n="13" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>