<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:41-45</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:41-45</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>ego</reg> qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque<note>in
							iudiciisque <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> ita
							verser<note>versor <hi rend="italic">G2L</hi></note> ut eiusdem aetatis
						aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi
						ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo
						paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos
						velim propitios ut, cum illius mihi temporis<note>illius mihi temporis
								<foreign xml:lang="grc">p</foreign>: illius temporis mihi <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>b. Vtramque
								lectionem tuetur Priscianus</hi></note> venit in mentem quo
							die<note>die <hi rend="italic">om. L</hi></note> citato reo mihi
						dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>iam</reg> nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum,
						qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit
						adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura,
						quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
							<reg>quae</reg> cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione
						hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et
						magnitudine rerum dignum eloqui possim. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>tu</reg> horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si
							quid<note>si quid <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Yp</foreign>b</hi>: et si quid <foreign xml:lang="grc">d</foreign>
							<hi rend="italic">edd.</hi></note> ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego
							<reg>optimum</reg>
						<reg>maximum</reg>,' aut '<reg>vellem</reg>, si fieri potuisset, iudices,'
						aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium
						venturum arbitraris. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>ac</reg> si<note>At si <hi rend="italic">LKZ</hi></note> tibi nemo
						responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non
						posses: nunc ne illud<note>nec illud <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad
						dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo
						omni ratione pugnandum certandumque sit. <reg>cuius</reg> ego ingenium ita
						laudo ut non pertimescam, ita probo ut me<note>me <hi rend="italic">om. D
								al.</hi></note> ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
							<milestone n="14" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>numquam</reg> ille me opprimet
						consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo<note>suo
							me <hi rend="italic">G2LZ</hi></note> labefactare atque infirmare
						conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in
						isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet,
						quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri
						arbitretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>te</reg> vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione
						iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque
						facturus sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an
						falsum—utrum dixeris, id contra te futurum. <reg>qui</reg> tibi aestus, qui
						error, quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo!
							<reg>quid</reg>? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in
						digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque
						transigere, expedire, absolvere? <reg>ipse</reg> profecto metuere incipies
						ne innocenti periculum facessieris<note>facessieris <hi rend="italic">pq</hi> (<hi rend="italic">quam formam in quibusdam codd. iam tum
								exstare testatur Priscianus</hi>): facessiveris <hi rend="italic">Zielinski</hi>: facesseris <hi rend="italic">plerique
							codd.</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>