<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2:1.1.1-1.1.5</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2:1.1.1-1.1.5</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="actio" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><reg>quod</reg> erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis<note>nobis <hi rend="italics">G1</hi>
                        </note> summo rei publicae tempore videtur. <reg>inveteravit</reg> enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes<note>non modo apud nos sed apud exteras nationes <hi rend="italics">Harl.</hi> 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam <hi rend="italics">Halm</hi>) apud ext. nat. <hi rend="italics">Naugerius, vulg.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. <hi rend="italics">edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent</hi> non modo apud ext. nat., <hi rend="italics">mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn.</hi> 158, <hi rend="italics">in quibus est</hi> (<hi rend="italics">itemque in ed. Ven.</hi> 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone <hi rend="italics">fort. recte</hi>; <hi rend="italics">Cl. Rev.</hi> xvii. 199</note> omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>nunc</reg> in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. <reg>huic</reg> ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. <reg>adduxi</reg> enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani<note>iuris urbani <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b, Asc.</hi>: iuris <hi rend="italics">D<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                           </hi>: urbis <hi rend="italics">W. Paul</hi> (<hi rend="italics">cf. De Domo,</hi> §140) <hi rend="italics">An</hi> huius urbis? <hi rend="italics">Cl. Rev.</hi> xvii. 200</note>, labem atque perniciem provinciae Siciliae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>de</reg> quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae<note>atque <hi rend="italics">G2K<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>
                           </hi>
                        </note> in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.

  <milestone n="2" unit="chapter"/>
                        <milestone unit="Para"/>
                        <reg>equidem</reg> ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>neque</reg> tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano<note>populo r. <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>K</hi>: p. r. <hi rend="italics">D al.</hi>: praetori <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>. <hi rend="italics">Fort.</hi> Glabrioni praetori, populo Romano: <hi rend="italics">Cl. Rev. l. c.</hi>
                        </note>, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse<note>rapuisse <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>
                           </hi>
                        </note> ut id multis satis esse possit<note>possit <hi rend="italics">codd.</hi>: posset <hi rend="italics">coni. Muell.</hi> (<hi rend="italics">Div.</hi> §55)</note>; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>quodsi</reg> quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. <reg>semel</reg> ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum<note>primus <hi rend="italics">p<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>
                           </hi>: primo <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">om. Asc.</hi> reus a me <hi rend="italics">b Schol. Gronov.</hi>
                        </note> a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>