<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:26-30</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:26-30</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>at</reg> istuc totum '<quote>dolo malo</quote>'
				additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. <reg>id</reg>
				ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita
				sit non dubitabitis. </p></div><milestone n="11" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>si</reg> ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset,
				si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos
				coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
					<reg>nemo</reg> enim potest<note>posset <hi rend="italic">Kayser</hi></note>
					hoc<note>hoc <hi rend="italic">Müller</hi>: haec <hi rend="italic">T</hi></note> iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam
				familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. <reg>ergo</reg>, id quia poterat fieri
				et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset,
				verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>nam</reg> cum facit ipsa familia vim<note>vim <hi rend="italic">Halm</hi>: vi <hi rend="italic">T</hi></note> armatis
				coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem
				rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius.
					<reg>ergo</reg> addito '<quote>dolo malo</quote>' actoris et petitoris fit causa
				copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse,
				sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est. </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>videtis</reg> praetores per hos annos interdicere<note>interdicere <hi rend="italic">Madvig</hi>: intercedere <hi rend="italic">T</hi></note> hoc
					modo<note>modo <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Krüger</hi>):
					interdicto <hi rend="italic">Peyron</hi></note>, <add>velut
					inter</add><note>velut inter <hi rend="italic">suppl. Huschke</hi></note> me et
				M. Claudium: <quote>Vnde dolo<note>dolo <hi rend="italic">Baiter</hi>: dedolo <hi rend="italic">T</hi></note> malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia
					avt procvrator eivs vi detrvsvs est</quote>, cetera ex formula. <reg>si</reg>,
					ubi<note>si ubi <hi rend="italic">Kayser</hi>: sicut <hi rend="italic">T</hi>:
					sicubi <hi rend="italic">Madvig</hi></note> ita interdictum est et sponsio
				facta, ego me ad iudicem sic<note>sic <hi rend="italic">Kayser</hi>: si <hi rend="italic">T</hi></note> defendam <add>ut</add><note>ut <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note> vi me deiecisse confitear, dolo
				malo negem, ecquis<note>etquis <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Orelli</hi></note> me audiat? <reg>non</reg> opinor equidem<note>quidem <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Halm</hi></note>, quia, si
				vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest,
						et<note><app><lem>et</lem></app> at <hi rend="italic">Kayser</hi></note> Claudio
				utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium
				inisse ut vi deiceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>plus</reg> igitur
					<add>datur</add> Claudio, cum<note>igitur ... Claudio cum ... <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Krüger</hi>): <hi rend="italic">suppl.
						Beier</hi></note>
				<add>ita</add> interdicitur, unde dolo malo meo<note>unde dolo malo meo <hi rend="italic">T2, Keller</hi>: unde a me (<hi rend="italic">e v.</hi> 26
						<hi rend="italic">geminat.</hi>) <hi rend="italic">T1</hi></note> vi
				deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. <reg>nam</reg> in hoc
				posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi
				dolus malus additur<note>auditur <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Beier</hi></note>, sive consilium inissem<note><app><lem>inissem</lem></app> ut vi
					deiceretur <hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">del. Keller</hi>
						(<hi rend="italic">e</hi> § 29 <hi rend="italic">v.</hi> 24 <hi rend="italic">repetitum</hi>) sive ipse deiecissem <hi rend="italic">sup.
						lin. hab. T</hi></note>, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo
				vi deiectum iudicari. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>