<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:31-35</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:31-35</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>hoc</reg> persimile atque adeo plane idem est in hoc
				iudicio, recuperatores. <reg>quaero</reg> enim abs te, si ita iudicium datum esset:
					<quote>Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii
						<add><num>vi</num></add><note>vi <hi rend="italic">suppl.
							<!--Editor(Zach Himes) note: Check section 33 of source text-->
						Huschke</hi></note> hominibvs armatis damnvm M. Tvllio
					datvm</quote><note>datum <hi rend="italic">Baiter</hi>: ... tum <hi rend="italic">T</hi>: factum <hi rend="italic">Beier</hi></note>, quid
				haberes quod diceres? <reg>nihil</reg>, opinor. <reg>fateris</reg> enim omnia et
				familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. <reg>quod</reg> additum
				est '<quote>dolo malo</quote>,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur
				omnis tua defensio? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>nam</reg> si additum id
				non esset ac tibi libitum esset ita defendere<note>defenderem <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note>, tuam familiam non
				fecisse, vinceres, si id probare potuisses. <reg>nunc</reg>, sive illa defensione
				uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum <add>in
					iudi</add>cium<note>eum ... icium <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Krüger</hi>): <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note> venire qui
				consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi
				possit, factum sine consilio non possit. <reg>an</reg>, quod factum eius modi est ut
				sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine
				caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
					<reg>an</reg>, qua in re praetor<note>praetor <hi rend="italic">Peyron</hi>: P.
					R. <hi rend="italic">T</hi></note> illi improbam defensionem tolli voluit, in
				ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis? </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>hic</reg> mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra
				illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
					<reg>nam</reg> in dolo malo volunt delitiscere<note>delitescere <hi rend="italic">Peyron</hi></note>, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt
				quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>ego</reg> non in una re sola, quod mihi
				satis est, neque in universa re solum<note><app><lem>solum</lem></app> quod mihi satis est
						<hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">ego delevi</hi> (re solum
					... satis est <hi rend="italic">del. Francken</hi>)</note>, sed
					singillatim<note>singilatim <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Klotz</hi></note> in omnibus dolum malum exstare dico. <reg>consilium</reg>
				capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. <reg>arma</reg> capiunt;
				dolo malo faciunt. <reg>tempus</reg> ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
				dolo malo faciunt. <reg>vi</reg> in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
					<reg>occidunt</reg> homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri
				damnum dari sine dolo malo potest. <reg>ergo</reg> si omnes partes sunt eius modi ut
				in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo
				factum iudicabitis? </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>quid</reg> ad haec Quinctius? <reg>sane</reg> nihil certum neque unum, in quo
				non modo possit verum putet se posse consistere. <reg>primum</reg> enim illud
					ini<add>e</add>c<add>i</add>t<note>ini. c. t <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note>, nihil posse dolo malo familiae
				fieri. <reg>hoc</reg> loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino
				huiusce modi iudicia dissolveret. <reg>nam</reg> si venit id in iudicium de familia
				quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes
				de <add>si</add>mili<note>de ... mili <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Krüger</hi>): <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note> causa necesse
						est<note><app><lem>est</lem></app> hoc solum <hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">del. Madvig</hi> (<hi rend="italic">ex</hi> si hoc solum <hi rend="italic">repetitum</hi>)</note>, bona me hercule! </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>