<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:46-50</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:46-50</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>age</reg> illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est
				constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum
					<add>licentiam</add><note>licentiam <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note>
				<gap reason="lost"/> boni debent dicere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>atque</reg> ille legem mihi de <num>xii</num> tabulis
				recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce<note>luce <hi rend="italic">Peyron</hi>: luci <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">cf. vv.</hi> 10, 22)</note>, si se telo defendat, et legem
				antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl.
				pulsaverit. <reg>nihil</reg>, ut opinor, praeterea de legibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>qua</reg> in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium
				recitari istas leges pertinuerit. <reg>num</reg> quem tribunum pl. servi M. Tulli
				pulsaverunt? <reg>non</reg> opinor. <reg>num</reg> furatum domum P. Fabi noctu
					venerunt<note>venerint <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Peyron</hi></note>? <reg>ne</reg> id quidem. <reg>num</reg>
					luce<note>nuncluce <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Beier</hi></note> furatum venerunt et se telo defenderunt? <reg>dici</reg>
				non potest. <reg>ergo</reg> istis legibus quas recitasti certe non potuit istius
				familia servos M. Tulli occidere. </p></div><milestone n="21" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p>'<reg>non</reg>,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut
				hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid
				quam tu putas, hominem occidi.' <reg>at</reg> primum istae ipsae leges quas recitas,
				ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse
				esset, hominem occidi. <reg>ista</reg><note>ista <hi rend="italic">Keller</hi>:
					primum (<hi rend="italic">e v.</hi> 15 <hi rend="italic">repetitum</hi>) ista
						<hi rend="italic">T</hi></note> lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut
				inermes sine periculo possent esse. <reg>qua</reg> re non iniuria, quo magistratu
				munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p>Furem, hoc est praedonem et latronem, luce
				occidi vetant <num>xii</num> tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum
				teneas, nisi se telo defendit<note>defenderit <hi rend="italic">Peyron</hi>:
					defendet <hi rend="italic">Baiter</hi></note>, inquit, etiam si cum telo
				venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si<note>quod si <hi rend="italic">Peyron</hi>: quossi <hi rend="italic">T</hi>: quid si <hi rend="italic">Madvig</hi></note> repugnat, '<quote>endoplorato</quote>,'
				hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. <reg>quid</reg> ad hanc
				clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine
				testibus et arbitris<note>arbitriis <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note> ferro defendere liceret? </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>