<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:136-140</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:136-140</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="136"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg> enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium.
					<reg>quo</reg> modo? <reg>suscepit</reg> causam. <reg>an</reg> potuit rem
				delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem<note>populi
					concitator rem <hi rend="italic">scripsi</hi>: populi concitatorem <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: populo concitato rem <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo
				innocentissimus pecunia circumventus diceretur<note>diceretur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: esse diceretur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note>, cum invidia flagraret ordo
				senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo
				periculo rei publicae repudiari? <reg>at</reg> quid est decretum? <reg>quam</reg>
				iuste, quam sapienter, quam diligenter! <quote><reg>si</reg> qui sunt quorum opera
					factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.</quote> Vtrum videtur id
					senatus<note>id senatus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: senatus id <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> factum
				iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? <reg>si</reg> ipse <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non
				diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="137"><p><reg>sed</reg> quaero a vobis num istam legem
				ex isto senatus consulto <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Lucullus consul, homo
				sapientissimus, tulerit, num anno post <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcus</ex></expan> Lucullus et
					<expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Cassius, in quos tum consules designatos idem
				illud senatus decreverat<note>decreverat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a:
					decreverit <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note>.
					<reg>non</reg> tulerunt; et quod tu <reg>habiti</reg> pecunia factum esse arguis
				neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate
				et sapientia consulum, ut, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens
				incendium restinguendum, id postea<note>ut quod... id postea <hi rend="italic">Peterson</hi>: ut id quod... id postea <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>a: fort.</hi> ut id quod... ii postea</note>
					referendum<note>referendum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a: perferendum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>: ferendum <hi rend="italic">Manutius</hi>
                  </note> ad populum non arbitrarentur.
					<reg>ipse</reg> deinde populus Romanus qui <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan>
					Quincti<note>Quinctii <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: Quinctii, tribuni
					plebis <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note>
				fictis querimoniis antea<note>ante <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">s</hi>
                  </note> concitatus rem illam et rogationem flagitarat,
				idem <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaii</ex></expan> Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus maximo
				clamore et concursu totam quaestionem illam et legem<note>quaest. illam et legem
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: illam legem et quaest. <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> repudiavit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="138"><p><reg>ex</reg> quo intellegi potuit, id quod
				saepe dictum est, ut mare quod sua natura<note>natura sua <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a, <hi rend="italic">contra Rufinian.</hi> (<hi rend="italic">Rhet, M. p.</hi> 44)</note> tranquillum sit ventorum vi agitari atque
				turbari, sic<note>sic <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a, <hi rend="italic">Rufinian.</hi>: sic et <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> populum Romanum sua sponte esse placatum,
				hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari. <milestone n="50" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>est</reg> etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii;
				mea enim esse dicitur. <reg>recitavit</reg> ex oratione nescio qua Attius quam meam
				esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem
					cum<note>cum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>Ms</hi>: tum
						<hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>
                  </note> aliorum<note>aliorum <hi rend="italic">Ernesti</hi>: illorum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>a</note> iudiciorum quae probata non
				essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius
				defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse<note>iudicium fuisse <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: fuisse iudicium <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> aut, cum de infamia iudiciorum
				disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo<note>illo a: in illo <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> tempore
				praeterire.</p></div><milestone n="51" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="139"><p><reg>ego</reg> vero si quid eius modi dixi, neque
				cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei
				quam iudici et auctoritatis fuit. <reg>cum</reg> enim accusarem et mihi initio
				proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis
				offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam
				rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. <reg>sed</reg> errat
				vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
				nostras consignatas se habere arbitratur. <reg>omnes</reg> enim illae<note>illae <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>Bs</hi> (<hi rend="italic">om. t</hi>): illae orationes <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> causarum ac
					temporum<note>temporis <hi rend="italic">B</hi>
                  </note> sunt, non hominum
				ipsorum aut<note>aut <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>a: ac <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> patronorum.
					<reg>nam</reg> si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem.
					<reg>nunc</reg> adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate
					nostra<note>auctoritate nostra <hi rend="italic">M</hi>a: nostra auctoritate
						<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                  </note> constituantur sed quae ex re ipsa
				causaque ducantur<note>dicantur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="140"><p><reg>hominem</reg> ingeniosum, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcum</ex></expan> Antonium, aiunt
				solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam<note>numquam ullam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>s</hi>
                  </note> orationem scripsisse
				ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare<note>negare
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>a: se negare <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> dixisse';
				proinde quasi, si<note>quasi si <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a: quasi <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> quid a nobis
				dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus<note>mandarimus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a: mandaverimus <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note>, hominum memoria non
				comprehendatur. <reg>ego</reg> vero in isto<note>isto <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>: ipso <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a</note> genere libentius cum multorum tum hominis
				eloquentissimi et sapientissimi, <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Crassi, auctoritatem
				sequor qui, cum <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Plancum<note>Cn. <hi rend="italic">Cic. de Or.</hi> ii. 220: C. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a, <hi rend="italic">Quintil.</hi> vi. 3. 43: L. <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> defenderet accusante <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum
				Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius<note>eius <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>B</hi>a</note> orationibus capita
				alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius
				quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus
				detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
				equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum
				iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>