<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:151-155</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:151-155</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="151"><p><reg>atque</reg> ut omittam leges alias omnis quibus nos
				tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: '<quote><reg>ne</reg>
					quis iudicio circumveniretur</quote>,' <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Gracchus
				tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. <reg>postea</reg>
                  <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum
				eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis,
				populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis
				genere ausus non est. <reg>quod</reg> si fieri posse existimasset, pro illo odio
				quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam
				acerbitatem proscriptionis suae qua est usus<note>qua est usus <hi rend="italic">Manutius</hi>: questus <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> in veteres
				iudices in hanc unam quaestionem contulisset<note>obtulisset <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign>
                     </hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="152"><p><reg>nec</reg> nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et
				prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani<note>equites Romani <hi rend="italic">codd. Lambini</hi>: eques R. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">χψ1</foreign>
                     </hi>:
					equester ordo <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>a</hi>
                  </note> in huiusce legis periculum
					concludantur<note>concludantur <hi rend="italic">codd. Lambini</hi>:
					concludatur <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>
                     <hi rend="italic">a</hi>:
					includatur <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χψ1</foreign>
                     </hi>
                  </note>; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. <reg>nam</reg>
				ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut
					vere<note>vere <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                     </hi>:
					vero <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dicam, vos estis et ceteri qui sine
				cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia
				coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea
				quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites
				Romanos in potestatem suam<note>potestatem suam <hi rend="italic">Manutius</hi>:
					potestate sua <hi rend="italic">codd.</hi> sit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: est <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> redacturos, si
				constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint<note>iudicarint <hi rend="italic">Manutius</hi>: iudicarent <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> huiusce modi
				iudicia fieri possint. <reg>vident</reg> enim auctoritatem huius ordinis confirmari,
				vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis
				vestrae posse confidunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="153"><p><reg>quis</reg> enim de
				homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat
				sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? <milestone n="56" unit="chapter"/> O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac
				potentissimo, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Druso, tribuno plebis,
					restiterunt<note>restiterunt <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>a</hi>: restituerunt (-u- <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, cum<note>cum <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: quam cum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat
					nobilitate<note>tum erat nobilitate <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: tum
					(cum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) erant nobilitatis <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, nisi ut ei qui<note>ut ii qui <hi rend="italic">b2,
						Halm</hi>: uti qui <foreign xml:lang="grc">γ2</foreign>, <hi rend="italic">Manutius</hi>: utique <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> rem iudicassent
				huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! <reg>tum</reg>
                  <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Flavius<note>tum <hi rend="italic">Müller</hi>: tunc
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
                  <reg>pusio</reg>, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan> Titinius, <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaius</ex></expan> Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem<note>eiusdem
						<hi rend="italic">Klotz</hi>: eiuscemodi (huiusce - <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                     </hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid
				culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et
					recusarent<note>et recusarent <hi rend="italic">Manutius</hi>: haec recusarent
						<hi rend="italic">codd.</hi>: haec reputarent <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> et palam fortissime atque honestissime dicerent, se
				potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad
				honores petendos conferre voluissent. <reg>sese</reg> vidisse in ea vita qualis
				splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed
				ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam,
				remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="154"><p><reg>aut</reg> sibi ad honores petendos aetatem integram
				restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam
					secuti<note>secuti <hi rend="italic">Angelius</hi>: secum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> petitionem reliquissent manere. <reg>iniquum</reg> esse
				eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi
				beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere.
					<reg>senatorem</reg> hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita
				petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam
				posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud<note><app><lem>splendor apud</lem></app>
					splendore <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">B</hi>
                  </note>
				exteras nationes nomen et gratia, toga<note>toga <hi rend="italic">Naugerius</hi>:
					toga et <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> praetexta, sella curulis, insignia,
				fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa<note>cum summa <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>: consumma <foreign xml:lang="grc">σψ1</foreign>
                     <hi rend="italic">t</hi>: summum <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>s</hi>
                  </note> recte
				factis maiores nostri praemia tum<note>praemia tum <hi rend="italic">Orelli</hi>:
					premixtum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">b1<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>t</hi>: praemium <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>s</hi>
                  </note> plura peccatis
				pericula proposita esse voluerunt. <reg>illi</reg> non hoc recusabant ne ea<note>ne
					ea <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">a</hi>: ea ne <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>
                     </hi>
                  </note> lege
				accusarentur qua nunc <reg>habitus</reg> accusatur, quae tunc<note>tunc <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">a</hi>: tum <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note> erat Sempronia, nunc
				est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova
				lege adligarentur laborabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="155"><p><reg>habitus</reg>
				ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea<note><app><lem>ea</lem></app> ex <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a</note> lege rationem vitae suae redderet qua non
					teneretur<note>teneretur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>: tenetur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a</note>.
					<reg>quae</reg> si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in
				omnis ordines quaestio perferatur. <milestone n="57" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>interea</reg> quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura,
				libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et
				illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis
					rem<note>remque <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign> since <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>: se sine <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a: ipsum sine <hi rend="italic">Manutius</hi>
                  </note> publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non
				metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum
				liberumque esse arbitretur<note>arbitretur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a:
					arbitraretur <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>
                  </note>
				per paucos iudices astringatur. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>