<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:191-195</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:191-195</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="191"><p><reg>neque</reg> in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio
				suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. <reg>hinc</reg> enim
				illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae
				crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris
				modus sed amicorum auctoritas fecit. <reg>ab</reg> eodem scelere illae triennio post
				habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex
				eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique
					huius<note>huius <hi rend="italic">M<foreign xml:lang="grc">μ</foreign>
                     </hi>:
					eius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>a</note> ab illa est et inventa et
					adornata<note>ornata <hi rend="italic">s</hi>
                  </note> comparatio criminis.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="192"><p><reg>atque</reg> his
						rebus<note><app><lem>rebus</lem></app><hi rend="italic">hic desinit M</hi></note> cum instructum accusatorem filio
				suo Romam misisset, ipsa<note>misisset, ipsa <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>a</hi>: ipsa misisset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> paulisper conquirendorum et conducendorum<note>et
					conducendorum <hi rend="italic">om. s</hi>
                  </note> testium causa Larini est
				commorata; postea autem quam<note>quam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>a</hi>: cum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut
				accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte
						mater<note><app><lem>mater</lem></app><hi rend="italic">reliquam partem orationis pallidiore atramento add. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: finem orationis 'noviter repertum'</hi> (<hi rend="italic">ita monitum est in <foreign xml:lang="grc">πφ</foreign>
                     </hi>)
						<hi rend="italic">habent praeter b<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>a
						novi testes A<foreign xml:lang="grc">πφ</foreign>
                     </hi>
                  </note> hoc sibi
				optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.
					<milestone n="68" unit="chapter"/>
                  <reg>iam</reg> vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego
				propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum<note>Fabraternorum <hi rend="italic">Beroaldus</hi>: Afraternorum <hi rend="italic">codd.</hi>:
					Alfaternorum <hi rend="italic">Gruter</hi> (<hi rend="italic">cf. Plin. N.
						H.</hi> iii. 5. 63)</note> ex multis audivi et comperi; quos concursus in
				his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? <reg>mulierem</reg>
				quandam Larino advolare<note>Larino advolare <hi rend="italic">scripsi cf. supr.
						et</hi> §§ 18, 25): Larino atque illam <hi rend="italic">codd.</hi>:
					Larinatim illim <hi rend="italic">Müller</hi>: Larino adesse atque illam <hi rend="italic">Peterson</hi>
                  </note>, usque a mari supero Romam proficisci
				cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque
				opprimere filium posset<note>possit <foreign xml:lang="grc">ς1πφ</foreign>
                  </note>?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="193"><p><reg>nemo</reg> erat illorum, paene dicam,
				quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin
				terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret.
					<reg>itaque</reg> nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot
				hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac
				solitudini quam ulli aut urbi<note><app><lem>aut urbi</lem></app> aut turpi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>A<foreign xml:lang="grc">πφ</foreign></hi>
                  </note> aut hospiti committebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="194"><p><reg>nunc</reg> vero quid agat, quid moliatur, quid denique
				cotidie cogitet quem ignorare nostrum<note>nostrum <hi rend="italic">pauci
						dett.</hi>: nostrorum <hi rend="italic">mei</hi>
                  </note> putat?
					<reg>quos</reg> appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio
				labefactare conata sit tenemus. <reg>quin</reg> etiam nocturna sacrificia quae
					putat<note>putat <foreign xml:lang="grc">φχ</foreign>: putet <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota
				cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque
				intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata
				superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari.
					<reg>cuius</reg> ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris
				atque templis aspernatos esse confido.</p></div><milestone n="69" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="195"><p><reg>vos</reg>, iudices, quos huic <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulo</ex></expan> Cluentio quosdam alios<note>quosdam alios <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>A<foreign xml:lang="grc">πφ</foreign></hi>: quos alios <hi rend="italic">t</hi>: alios <hi rend="italic">cett.</hi>: quasi aliquos <hi rend="italic">Classen</hi>
                  </note> deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius
				importunitatem matris a fili capite depellite. <reg>multi</reg> saepe in iudicando
				peccata liberum parentum<note>parentium <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">φ</foreign>
                     </hi> (<hi rend="italic">cf. Rosc. Am.</hi> 67)</note>
				misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati
				condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis.
					<reg>omnis</reg> scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime
				dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque
				sua quantum possent<note>possent a: possint (-it <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> in tanto eius periculo
				sublevarent. <reg>pueris</reg> illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse
				traditum, idque in praesentia communi Italiae pace<note>communi Italiae pace <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">π1</foreign>, ed.
					Guar.</hi>
                  </note>, non<note>non <hi rend="italic">Madvig</hi>: in <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> domesticis copiis esse tutum<note>tutum <hi rend="italic">Naugerius</hi>: totum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>.
					<reg>quos</reg> tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius
				exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>