<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:1.5-1.6</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:1.5-1.6</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>castra</reg> sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
							faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum
							autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in
							senatu videtis<note>videtis <hi rend="italics">ah</hi>: videmus <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
								<reg>si</reg> te iam<note>iam <hi rend="italics">om. Quintil.</hi>
								ix. 3. 19, <hi rend="italics">sup. lin. hab Ao</hi>
                     </note>, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit
							verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam
							crudelius factum esse dicat. <reg>verum</reg> ego hoc quod iam pridem
							factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam.
								<reg>tum</reg> denique interficiere<note>interficiam te <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note>, cum iam nemo tam improbus, tam perditus<note>nemo tam perditus
									<hi rend="italics">AV</hi>
                     </note>, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse
							fateatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>quam</reg> diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et
								vives<note>sed vives <hi rend="italics">Weiske</hi>
                     </note> ita ut nunc<note>nunc <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                     </note> vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus<note>obsessus
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>: oppressus <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> ne commovere<note><app><lem>commovere te</lem></app> commovere <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">o</hi>
                     </note> te contra rem publicam possis. <reg>multorum</reg> te etiam
							oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque
							custodient.
					
									<milestone unit="para"/>
                     <milestone unit="chapter" n="3"/>
                     <reg>etenim</reg> quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si
							neque nox tenebris obscurare coetus<note>coetus <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: coeptus <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                        </hi>
                     </note> nefarios nec privata domus parietibus continere voces
							coniurationis tuae<note>tuae <hi rend="italics">om. AVot</hi>
                     </note> potest, si inlustrantur<note>lustrantur <hi rend="italics">Nonius p.</hi> 335. 33</note>, si erumpunt omnia?
								<reg>muta</reg> iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis
							atque incendiorum. <reg>teneris</reg> undique; luce sunt clariora nobis
							tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>