<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.11-2.12</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.11-2.12</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quibus</reg> ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu
							improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane
							aut certe appropinquare. <reg>quos</reg> si meus consulatus, quoniam
							sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa
							saecula propagarit rei publicae. <reg>nulla</reg> enim est<note>est enim
									<hi rend="italics">V</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano
							facere possit. <reg>omnia</reg> sunt externa unius virtute terra marique
							pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt<note>intus insidiae
								sunt <hi rend="italics">om. CAV</hi>
                     </note>, intus inclusum periculum est, intus est hostis. <reg>cum</reg>
							luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. <reg>huic</reg>
							ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum
							perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae
							resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere<note>manare <hi rend="italics">Manutius</hi>
                     </note>. <reg>proinde</reg> aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe
							et in eadem<note><app><lem>et in eadem</lem></app> in eadem <hi rend="italics">AVo</hi>
                     </note> mente permanent, ea quae merentur exspectent. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="6"/><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>at</reg> etiam sunt qui dicant, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>
                     </note>, a me eiectum esse Catilinam<note>eiectum esse Catilinam <hi rend="italics">scripsi:</hi> in exsilium <hi rend="italics">ante</hi> esse <hi rend="italics">add.</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italics">post</hi>
								Catilinam <hi rend="italics">h, ante</hi> eiectum <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note>. <reg>quod</reg> ego si verbo adsequi possem, istos ipsos
							eicerem qui haec loquuntur. <reg>homo</reg> enim videlicet timidus aut
							etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in
							exsilium iussus est, paruit<note>paruit, ivit <hi rend="italics">graevius</hi>
                     </note>. <reg>quin</reg>
                     <note>quin <hi rend="italics">scripsi</hi>: qui <hi rend="italics">AVo</hi>2: quid ut <hi rend="italics">ah</hi>: qui (quod <hi rend="italics">o</hi>1) ut <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> Quirites</note> hesterno die, cum domi
							meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris
								convocavi<note>convocavi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: vocavi <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note>, rem omnem ad patres conscriptos detuli. <reg>quo</reg> cum
							Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis
							denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum
							hostem? <reg>quin</reg> etiam principes eius ordinis partem illam
							subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>