<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.27-2.28</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.27-2.28</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>nunc</reg> illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra
							urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt,
							quamquam sunt hostes, tamen, quia nati<note>nati <hi rend="italics">om.
										a<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        </hi> (<hi rend="italics">contra Claud. Sac. K.</hi> vi. 445)</note>
							sunt cives, monitos<note>monitos eos <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                        </hi>: monitos esse <hi rend="italics">Claud. Sac.</hi>
                     </note> etiam atque etiam volo. <reg>mea</reg> lenitas adhuc si cui
							solutior visa est, hoc exspectavit<note>spectavit <hi rend="italics">C</hi>
                     </note> ut id quod latebat erumperet. <reg>quod</reg> reliquum est, iam
							non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem,
							mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. <reg>nullus</reg>
							est portis<note>portae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note> custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt,
								conivere<note>conivere (commovere <hi rend="italics">x</hi>) possum
									<hi rend="italics">tux et Schol., Probus K.</hi> iv. 35, <hi rend="italics">Claud. Sac. K.</hi> vi. 487: consulere sibi
								possunt <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum
							sed vel<note>sed vel <hi rend="italics">bs</hi>: sed ne (ne quid <hi rend="italics">o</hi>) <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">lo</hi>: sed <hi rend="italics">hux</hi>
                     </note> inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in
							hac urbe esse consules vigilantis<note>consulem vigilantem <hi rend="italics">h</hi>
                     </note>, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse
							carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores
							nostri esse voluerunt. </p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="13"/><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>atque</reg> haec omnia sic agentur<note>agentur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>: agentur, Quirites <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum
							intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum
							me uno togato duce et imperatore sedetur. <reg>quod</reg> ego sic
							administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus
							quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. <reg>sed</reg>
							si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario
							de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto
							et tam insidioso bello vix optandum videtur<note>videtur <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ux</hi>:
								videretur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ot</hi>
                     </note>, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes
							salvi esse possitis. </p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>