<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.9-2.10</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:2.9-2.10</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>atque</reg> ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere
							possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se
							non intimum Catilinae esse fateatur<note>esse fateatur <hi rend="italics">ahotu</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                     </note>, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope
							sodalem fuisse commemoret. <reg>atque</reg> idem tamen stuprorum et
							scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis
							perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque
							instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret<note>consumeret
									<foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>2: consumerentur <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>hunc</reg> vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint
							desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
							fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! <reg>non</reg> enim iam
							sunt mediocres hominum libidines, non humanae et<note>et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>: ac <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia,
							nisi rapinas. <reg>patrimonia</reg> sua profuderunt, fortunas suas
								obligaverunt<note>obligurierunt <hi rend="italics">cod. Mureti</hi>
                     </note>; res eos iam pridem<note><app><lem>pridem</lem></app> deseruit <hi rend="italics">add. ao2</hi>: defecit <hi rend="italics">add. x2</hi>
                     </note>, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in
							abundantia libido permanet<note>manet <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">x</hi>
                     </note>. <reg>quod</reg> si in vino et alea comissationes solum et
							scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent
							ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris
							insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios<note>ebrios <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>: ebriosos <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi<note>mihi <hi rend="italics">om.</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino
							languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati
							stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>