<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.1-3.2</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.1-3.2</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><reg>rem</reg> publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona,
							fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi
							imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum
							immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e
							flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis
							conservatam ac restitutam videtis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>et</reg> si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies
							quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa
							laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum
							voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad
							deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos
							posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam
							amplificatamque servavit. <reg>nam</reg> toti urbi, templis, delubris,
							tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,
							idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus<note>rettudimus
								(retu-) <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">x</hi>: retrosimus <hi rend="italics">h</hi>:
								retrudimus <hi rend="italics">bstou</hi>
                     </note> mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>