<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.11-3.12</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.11-3.12</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>leguntur</reg> eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque
							litterae. <reg>si</reg> quid de his rebus dicere vellet, feci
							potestatem. <reg>atque</reg> ille primo quidem negavit; post autem
							aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a
							Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent,
							itemque a<note>item a a</note> Volturcio. <reg>qui</reg> cum illi
							breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque
							venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis<note>fatis
									<hi rend="italics">x</hi>: fastis <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta
							conscientiae vis esset ostendit. <reg>nam</reg>, cum id posset
							infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
								<reg>ita</reg> eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio
							qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque
							deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam
							datas esse dicebat. <reg>atque</reg> ibi vehementissime perturbatus
							Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. <reg>erant</reg>
								autem<note>autem scriptae <hi rend="italics">htux</hi>
                     </note> sine nomine, sed ita: ‘<reg>quis</reg>
                     <note>quis <hi rend="italics">abho</hi>: qui <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> sim scies ex eo quem ad te misi. <reg>cura</reg> ut vir sis et
							cogita quem in locum sis progressus. <reg>vide</reg> ecquid<note>vide
								ecquid <hi rend="italics">Halm</hi>: vide et quid <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">o</hi>: et vide quid <hi rend="italics">htux</hi>
                     </note> tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas,
							etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter
							respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant
							negavit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>