<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.13-3.14</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.13-3.14</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>ac</reg> mihi quidem,
								Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia
							sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum
							multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. <reg>sic</reg>
							enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter
							sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari<note><app><lem>indicare se ipsi</lem></app> ipsi a se <hi rend="italics">tux</hi>
                     </note> sed indicare se ipsi viderentur. 
					<milestone unit="chapter" n="6"/>
                     <reg>indiciis</reg> expositis atque editis, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. ao</hi>
                     </note>, senatum consului de summa re publica<note><app><lem>re p.</lem></app> rei p. <hi rend="italics">h</hi>: rei p. salute <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note> quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac
							fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
								<reg>et</reg> quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex
							memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>primum</reg> mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute,
							consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
								<reg>deinde</reg>
                     <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                        </expan></choice> Flaccus et <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aius</ex>
                        </expan></choice> Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus
							essem, merito ac iure laudantur. <reg>atque</reg> etiam viro forti,
							conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis
							participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset.
								<reg>atque</reg> ita censuerunt ut <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex>
                        </expan></choice> Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur;
							itemque uti <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aius</ex>
                        </expan></choice> Cethegus, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                        </expan></choice> Statilius, <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex>
                        </expan></choice> Gabinius qui<note>qui <hi rend="italics">h<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                        </hi>: <hi rend="italics">om.</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc
							decretum est in <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex>
                        </expan></choice> Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat,
							in <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcum</ex>
                        </expan></choice> Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse
							erat indicatum, in <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex>
                        </expan></choice> Furium qui est ex eis colonis<note>colonis <hi rend="italics">l</hi>: coloniis <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> quos<note>quos <hi rend="italics">Naugerius</hi>: quas <hi rend="italics">mei</hi>
                     </note> Faesulas <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                        </expan></choice> Sulla deduxit, in <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uintum</ex>
                        </expan></choice> Annium<note>Annium <hi rend="italics">Halm</hi> (<hi rend="italics">cf. Sall. Cat.</hi> 50): Manlium <hi rend="italics">codd.</hi>: Magium <hi rend="italics">Sylvius</hi> (<hi rend="italics">cp. Fam.</hi> iv. 12,
								2)</note> Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac
							Allobrogum sollicitatione versatus, in <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex>
                        </expan></choice> Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium
							perductos esse constabat. <reg>atque</reg> ea lenitate senatus est usus,
							Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum
							hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
							reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>