<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.21-3.22</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.21-3.22</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>hic</reg> quis<note>quis <hi rend="italics">h</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: qui <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> potest esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h, Priscian. K.</hi> iii. 277: esse, Quirites
									<foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> tam aversus a vero,
							tam
							praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus
							praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate
							administrari? <reg>etenim</reg> cum esset ita responsum, caedis,
							incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis<note><app><lem>per civis</lem></app> a perditis civibus <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign> 29 eo
									<hi rend="italics">bs</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: et <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: et eo <hi rend="italics">l</hi>
                     </note>, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia
							videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta
							esse sensistis. <reg>illud</reg> vero nonne ita praesens est ut nutu
							Iovis <reg>optimi</reg>
                     <reg>maximi</reg> factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per
							forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae
							ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? <reg>quo</reg> conlocato
							atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos<note>et senatus
								et vos <hi rend="italics">om. duo dett.</hi>
                     </note> quae erant contra salutem<note><app><lem>salutem</lem></app> senatum salutemque (et salutem <hi rend="italics">h</hi>) <hi rend="italics">h</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> omnium cogitata<note>cogitata <hi rend="italics">post</hi> erant
									<hi rend="italics">hab. bs</hi>
                     </note> inlustrata et patefacta vidistis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>quo</reg> etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non
							solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque
							delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati.
								<reg>quibus</reg> ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et
							non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille
							haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit.
								<reg>dis</reg> ego immortalibus ducibus<note>ducibus <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>
								mentem, Quirites a</note> hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad
							haec tanta indicia perveni. <reg>iam</reg> vero illa Allobrogum
							sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer
							tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam
							essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium
							esset ereptum. <reg>quid</reg> vero? ut homines Galli ex civitate male
							pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse
								et<note>et posse <hi rend="italics">h</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note> non nolle videatur, spem imperi ac rerum
								maximarum<note>maximarum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: amplissimarum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">tux</hi>
                     </note> ultro sibi a patriciis hominibus oblatam
								neglegerent<note>neglegere <hi rend="italics">Aa</hi>: neglegeret
									<hi rend="italics">V</hi>
                     </note> vestramque salutem suis opibus anteponerent<note>anteponere <hi rend="italics">Aa</hi>: anteponeret <hi rend="italics">V</hi>
                     </note>, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non
							pugnando sed tacendo superare potuerunt<note>potuerint <hi rend="italics">Madvig</hi> (<hi rend="italics">sed cf. Zielinski
									p.</hi> 202)</note>? </p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>