<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.23-3.24</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.23-3.24</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>quam</reg> ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria
							supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac
							liberis vestris. <reg>nam</reg> multi saepe honores dis immortalibus
							iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam.
								<reg>erepti</reg> enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu,
								erepti<note>erepti <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: et erepti <hi rend="italics">tux:
									om.</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione;
							togati me uno togato duce et imperatore vicistis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>etenim</reg>
								recordamini, Quirites, omnis civilis
							dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi
							meministis atque vidistis. <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                        </expan></choice> Sulla <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex>
                        </expan></choice> Sulpicium oppressit<note><app><lem>oppressit</lem></app> eiecit ex urbe <hi rend="italics">add. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ho</hi>: ex urbe eiecit <hi rend="italics">add. tux, del. Lambinus</hi>
                     </note>: <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex>
                        </expan></choice> Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim
							eiecit ex civitate, partim interemit. <choice><abbr>Cn.</abbr><expan>G<ex>naeus</ex>
                        </expan></choice> Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic
							locus acervis corporum et civium sanguine redundavit.
								<reg>superavit</reg> postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis
							viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius
							victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione<note><app><lem>deminutione</lem></app> diminutione (demutatione <hi rend="italics">C</hi>1:
								dimicatione <hi rend="italics">x</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                     </note> civium et quanta calamitate rei publicae. <reg>dissensit</reg>
                     <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex>
                        </expan></choice> Lepidus a clarissimo et fortissimo<note>ac fortissimo <hi rend="italics">t sol.</hi>
                     </note> viro <choice><abbr>Q.</abbr><expan>Q<ex>uinto</ex>
                        </expan></choice> Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum
							quam ceterorum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>