<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.25-3.26</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.25-3.26</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><del><reg>atque</reg> illae tamen omnes</del><note>atque... omnes <hi rend="italics">seclusi</hi> (tamen omnes <hi rend="italics">om. x</hi>)</note> dissensiones erant eius modi
								quae<note>quae <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>: Quirites, quae <foreign xml:lang="grc">αβγ</foreign>
                     </note> non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
								<reg>non</reg> illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se
							esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere
							voluerunt. <reg>atque</reg> illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla
							exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione
							concordiae sed internicione civium diiudicatae sint<note>atque illae...
								sint <hi rend="italics">del. Bloch</hi>
                     </note>. <reg>in</reg> hoc autem uno post hominum memoriam maximo
							crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria<note>barbaries
									<hi rend="italics">hx</hi>2</note> cum sua gente gessit, quo in
							bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut
							omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur,
							ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes<note>omnes <hi rend="italics">om.
									bs, ante</hi> salvi <hi rend="italics">hab. tux</hi>
                     </note> conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum
							putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis
							quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque<note><app><lem>integros incolumisque</lem></app> omnes incolumes, Quirites (q. <hi rend="italics">l</hi>)
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                     </note> servavi. </p></div><milestone unit="chapter" n="11"/><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>quibus</reg> pro tantis rebus, Quirites<note>Quirites <hi rend="italics">om. C</hi>1</note>, nullum ego a vobis praemium
							virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis
								postulabo<note>postulo <hi rend="italics">bsx</hi>
                     </note> praeterquam huius diei memoriam<note>memoriam vestram <hi rend="italics">h</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">x</hi>
                     </note> sempiternam. <reg>in</reg> animis ego vestris omnis triumphos
							meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi
							et conlocari volo. <reg>nihil</reg> me mutum potest delectare, nihil
							tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi
								possint<note>possint <hi rend="italics">bsux</hi>: possunt <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note>. <reg>memoria</reg> vestra, Quirites, nostrae res<note>res
								nostrae <hi rend="italics">bs</hi>
                     </note> alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis
							inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero
							aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam
							consulatus mei<note><app><lem>propagatam esse... mei</lem></app> mei propagatam <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note>, unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum
							alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret,
							alter huius<note><app><lem>huius</lem></app> eiusdem <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">tux</hi>
                     </note> imperi domicilium sedisque servaret.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>