<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.27-3.28</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:3.27-3.28</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>sed</reg> quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna
							atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis<note><app><lem>eis</lem></app> his <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: illis <hi rend="italics">tux</hi>
                     </note> vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos
							aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua
							recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. <reg>mentes</reg>
							enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere
							possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere.
								<reg>quamquam</reg>, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam
							noceri potest. Magnum enim est in bonis<note>bonis <hi rend="italics">l</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: nobis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
                        <hi rend="italics">bsh</hi>
                     </note> praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re
							publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae
							quam qui neglegunt, cum me violare volent, se<note>se <hi rend="italics">Aa</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">o</hi>: se ipsi <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> indicabunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>est</reg> enim<note><app><lem>enim</lem></app> etiam <hi rend="italics">tux</hi>
                     </note> nobis is<note>is <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">h</hi>
                     </note> animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam
							omnis improbos ultro semper lacessamus. <reg>quod</reg> si omnis impetus
							domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis
							erit videndum<note>providendum <hi rend="italics">h</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>
                     </note>, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro
							salute vestra obtulerint<note>obtulerint <hi rend="italics">alu</hi>:
								obtulerunt <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod
							iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore
							vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat
							ascendere?</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>