<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.23-4.24</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.23-4.24</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia
							quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus quae sunt a me
							propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque<note><app><lem>hospitiisque</lem></app> hospitesque <hi rend="italics">AV</hi>: hospitibusque <hi rend="italics">h</hi>
                     </note> provincialibus quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor
							quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus
							studiis proque hac quam perspicitis<note>prospicitis <hi rend="italics">abt</hi>: conspicitis <hi rend="italics">h</hi>
                     </note> ad conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius
							temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in
							vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor.
								<reg>quod</reg> si meam spem vis improborum fefellerit atque
							superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit
							praesidi non solum ad salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui
							haec omnia suo solius<note>solius <hi rend="italics">lx</hi>: solus <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> periculo conservarit illum filium esse<note>esse filium <hi rend="italics">Zielinski</hi>
                     </note> memineritis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quapropter</reg> de summa salute vestra
								populique Romani, de vestris
							coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de
							totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute
							Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis,
							ac fortiter. <reg>habetis</reg> eum consulem qui et parere vestris
								decretis<note>decretis <hi rend="italics">om. A in lac.</hi>
                     </note> non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et
							per se ipsum praestare possit<note>quoad possit <hi rend="italics">h</hi>
                     </note>.</p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>