<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.5-4.6</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2:4.5-4.6</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>haec</reg> omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis
							iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus
							verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem
							patefactam esse decrevistis, deinde quod <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex>
                        </expan></choice> Lentulum se abdicare<note>ut se abdicaret <hi rend="italics">lt</hi>
                     </note> praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis
							in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem
							decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo
							hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis
							amplissima. <reg>quae</reg> sunt omnia eius modi ut ei<note>ut ei (i <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">Ah</hi>: uti (ut <hi rend="italics">o</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                     </note> qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a
							vobis damnati esse videantur.</p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>sed</reg> ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum<note><hi rend="italics">fort.</hi> integrum sit et</note>, et de facto
							quid iudicetis et de poena quid censeatis. <reg>illa</reg> praedicam
							quae sunt consulis. <reg>ego</reg> magnum in re publica versari furorem
							et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc
							tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi.
								<reg>nunc</reg> quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant
							atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. <reg>quantum</reg>
							facinus ad vos delatum sit videtis. <reg>huic</reg> si paucos putatis
							adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc
							malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et
							obscure serpens multas iam provincias occupavit. <reg>id</reg> opprimi
							sustentando et<note>et <hi rend="italics">AV</hi>
                        <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
                        <hi rend="italics">ho</hi>: aut a: ac <hi rend="italics">ltu</hi>
                     </note> prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet
							celeriter vobis vindicandum est. </p></div></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>