<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:61-65</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:61-65</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>et</reg> quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita
				multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis
				quae et mihi et vobis nota et iucunda<note>iucunda <hi rend="italic">ed. V,
						Lambinus</hi>: iudicanda <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">etiam B</hi>)</note> sunt disputabo. <reg>in</reg>
                  <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et
				egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non
				a natura verum<note><app><lem>verum</lem></app> sed <foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign>
                  </note> a magistro. <reg>fuit</reg> enim quidam summo ingenio vir,
				Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. <reg>huius</reg> sententiae sunt et
				praecepta eius modi<note>huiusmodi <hi rend="italic">w, Halm</hi>
                  </note>.
					<reg>sapientem</reg> gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere;
				neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque
				placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi,
				divites, si servitutem serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumus<note>simus
						<hi rend="italic">Wesenberg</hi>
                  </note> fugitivos, exsules, hostis, insanos
				denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium,
				nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui
				patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re
				falli, sententiam mutare numquam.</p></div><milestone n="30" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>hoc</reg><note><app><lem>hoc</lem></app> haec
						<foreign xml:lang="grc">φ</foreign>
                     <hi rend="italic">w, ed. V</hi>
                  </note>
				homo ingeniosissimus, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marcus</ex></expan> Cato, auctoribus eruditissimis
						inductus<note><app><lem>inductus</lem></app> iter (inter <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) inductus <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>
                  </note> adripuit,
				neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. <reg>petunt</reg> aliquid
				publicani; cave <add>ne</add>
                  <note>cave ne <hi rend="italic">scripsi</hi>: cave..
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cave <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> quicquam habeat momenti gratia. <reg>supplices</reg> aliqui
				veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam
				misericordia adductus feceris. <reg>fatetur</reg> aliquis se peccasse et
					sui<note>sui <hi rend="italic">Halm</hi>: cui <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: eius (eiusdem <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> delicti veniam petit; 'nefarium est facinus
				ignoscere.' <reg>at</reg> leve delictum est. '<reg>omnia</reg> peccata sunt paria.'
					<reg>dixisti</reg> quippiam<note>quippiam <hi rend="italic">Manutius</hi>:
					quippe iam <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>: 'fixum et statutum est.'
					<reg>non</reg> re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil opinatur.'
					<reg>errasti</reg> aliqua in re; male dici putat. <reg>hac</reg> ex disciplina
				nobis illa sunt: '<reg>dixi</reg> in senatu me nomen consularis candidati
				delaturum.' <reg>iratus</reg> dixisti. '<reg>numquam</reg>' inquit 'sapiens
				irascitur.' <reg>at</reg> temporis causa. '<reg>improbi</reg>' inquit 'hominis
					<add>est</add>
                  <note>est <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>: <hi rend="italic">om. cett</hi>
                  </note> mendacio fallere;
				mutare sententiam turpe est, exorari scelus,
				misereri flagitium.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>nostri</reg> autem illi<note>autem illi, fatebor enim <hi rend="italic">ed. V</hi>: enim illi fatebor (fatebor illi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) enim <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> —
				fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse
				adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines
				et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse
				misereri; distincta genera esse<note>esse genera <hi rend="italic">w,
					Halm</hi>
                  </note> delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem
				ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari
						quod<note><app><lem>quod</lem></app> quid <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">A</hi>
                  </note> nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et
				placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere
				aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas<note>moderandas <hi rend="italic">ed. V</hi>
                  </note>.</p></div><milestone n="31" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>hos</reg> ad magistros si qua te fortuna,
				Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec
					temperantior<note>temperatior <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note> nec
				iustior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. <reg>non</reg>
				accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum
				hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in<note>in <hi rend="italic">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">σπ1</foreign>
                  </note> eiusdem anni
						custodia<note><app><lem>custodia</lem></app> custodiam <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: custodem <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                  </note> te atque
					<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucium</ex></expan> Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei
				publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses
				aut, si potuisses<note>aut si potuisses <hi rend="italic">Hotoman</hi>: aut
					seposuisses (se pos, <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) aut <hi rend="italic">codd.</hi>: aut si posuisses <hi rend="italic">Halm</hi> (2): aut si
					dixisses <hi rend="italic">Campe</hi>
                  </note>, mitiorem in partem
				interpretarere. <reg>ac</reg> te ipsum, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p>quantum
				ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque
				ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies
				leniet, aetas mitigabit. <reg>etenim</reg> isti ipsi mihi<note>mihi isti ipsi
						<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note> videntur vestri praeceptores et
				virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut,
				cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus<note>non
					consistermus <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note>. '<reg>nihil</reg>
				ignoveris.' <reg>immo</reg> aliquid, non omnia. '<reg>nihil</reg>
                  <note>nihil <hi rend="italic">Angelius</hi>: nihil omnino <hi rend="italic">Lag.</hi> 9:
					immo <hi rend="italic">mei</hi>
                  </note> gratiae causa<note>causa feceris <hi rend="italic">Naugerius</hi>: confeceris <hi rend="italic">mei</hi>:
					concesseris <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note> feceris.' <reg>immo</reg>
				resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. '<reg>misericordia</reg>
				commotus ne sis.' <reg>etiam</reg>, in dissolvenda severitate; sed tamen
					est<note>sed tamen est <hi rend="italic">ante</hi> etiam <hi rend="italic">transp. Hotoman</hi>
                  </note> laus aliqua humanitatis. '<reg>in</reg>
				sententia permaneto.' <reg>vero</reg>
                  <note><app><lem>vero</lem></app> enimvero <hi rend="italic">ed. Mediol.</hi>: Permaneto vero <hi rend="italic">ed.
						V</hi> aliqua <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>
                  </note>, nisi sententiam
				sententia alia vicerit melior. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>