<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:66-70</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:66-70</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>huiusce</reg>
				modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum
				hominem Panaetium<note>Panaetium <hi rend="italic">Lag.</hi> 9: et pane <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: et pene (pae-<hi rend="italic">A</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> domi; cuius oratione et praeceptis,
				quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut
				accepi a senibus, lenissimus. <reg>quis</reg> vero <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaio</ex></expan>
				Laelio comior <add>fuit</add>
                  <note>fuit <hi rend="italic">supplevi</hi>: <hi rend="italic">om</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">in lac., sine lac, cett.</hi>
                  </note>, quis iucundior eodem ex
				studio isto, quis illo gravior, sapientior? <reg>possum</reg> de <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Philo<note>Philo <hi rend="italic">Manutius</hi>: Philippo <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, de <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaio</ex></expan>
					Gallo<note>Galo <hi rend="italic">Müller</hi> (<hi rend="italic">e Fast.
						Capitol. a.</hi> 511, 588)</note> dicere haec eadem, sed te domum iam
				deducam tuam. <reg>quemquamne</reg> existimas Catone, proavo tuo, commodiorem,
				communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? <reg>de</reg> cuius
				praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti
				exemplum ad imitandum. <reg>est</reg> illud quidem exemplum tibi propositum domi,
				sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui<note><app><lem>qui</lem></app> quam <hi rend="italic">w</hi>: quoniam <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> ab illo
				ortus es<note>es <foreign xml:lang="grc">ψχω</foreign>: est <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad
				imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. <reg>sed</reg> si
				illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista
				quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.</p></div><milestone n="32" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>qua</reg> re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis,
				remove vim<note>vim <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § §
					58, 59): in <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: ac <hi rend="italic">s</hi>:
						<hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>, praetermitte<note>praetermitte <hi rend="italic">del. Halm</hi> (2)</note> auctoritatem quae in iudiciis aut
				nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis.
					<reg>quid</reg> accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis?
					<reg>ambitum</reg> accusas; non defendo. <reg>me</reg> reprehendis, quod idem
				defendam quod lege punierim<note>poenierim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>. <reg>punivi</reg>
                  <note>poenivi <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> ambitum, non<note>non ambitum vero <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum
				accusabo, si voles. <reg>dixisti</reg> senatus consultum me referente esse factum,
				si mercede<note><app><lem>mercede</lem></app> conducti <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                     </hi>: corrupti <hi rend="italic">add.
						cett.</hi>: <hi rend="italic">del. Garatoni</hi>
                  </note> obviam candidatis
				issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item
				prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. <reg>ergo</reg>
				ita senatus<note>senatus <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: senatum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: senatus si <hi rend="italic">cett. mei</hi>:
					senatus nisi <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note> iudicat, contra legem facta
				haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum
					candidatis<note>candidato <hi rend="italic">A</hi>
                  </note> morem gerit.
					<reg>nam</reg> factum sit necne vehementer quaeritur; sin<note>sin <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: in <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nam
						<foreign xml:lang="grc">π</foreign>: si <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>est</reg> igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere
				incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare<note>indicare <hi rend="italic">Boot</hi>
                  </note>. <reg>atque</reg> id decernitur omnibus
				postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra
				quem sit intellegi possit. <reg>qua</reg> re doce ab<note>doce ab <hi rend="italic">Halm</hi>: doceat <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: doce a <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
                  <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra
					legem commissa esse concedam. <milestone unit="para"/>
                  <milestone n="33" unit="chapter"/>
			'<reg>multi</reg> obviam prodierunt de provincia decedenti.' <reg>consulatum</reg>
				petenti solet<note>petenti. Solet <hi rend="italic">edd. ante Müller</hi>
                  </note>
				fieri; eccui<note>eccui <hi rend="italic">Ascens.</hi> (1): et cui <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> autem non proditur revertenti?
					'<reg>quae</reg> fuit ista multitudo?' <reg>primum</reg>, si tibi istam rationem
				non possim<note>possum <foreign xml:lang="grc">φχ</foreign>
                  </note> reddere, quid
				habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse
				multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur<note>videretur <foreign xml:lang="grc">χφω</foreign>
                     <hi rend="italic">w</hi>: videtur <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>quid</reg>? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos
				esse multos, num aut criminosum sit<note><app><lem>sit</lem></app> est <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> aut mirandum, qua in civitate rogati<note>rogati <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: roganti <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire
				soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium,
				praesertim talis viri nomine rogatos? <reg>quid</reg>? si omnes societates venerunt
				quarum ex numero multi sedent<note><app><lem>sedent</lem></app> hic sedent <hi rend="italic">ed. V, Halm</hi>
                  </note> iudices; quid? si multi homines
				nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur
						non<note><app><lem>non</lem></app> nisi <hi rend="italic">A</hi>
                  </note> honeste in
				urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus
				obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis?
					<reg>omitto</reg> clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum<note>totum
						<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: motum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico,
				frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius<note>nullius <hi rend="italic">Zumpt</hi>: ullius <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
				umquam sed ne voluntati quidem defuisse. <reg>at</reg> sectabantur<note>sectabuntur
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">A</hi>
                  </note> multi.
					<milestone n="34" unit="chapter"/>
                  <reg>doce</reg> mercede; concedam<note>contendam
						<hi rend="italic">A</hi>
                  </note> esse crimen. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>hoc</reg> quidem remoto
				quid reprendis? '<reg>quid</reg> opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id
				quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? <reg>homines</reg> tenues unum
				habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi<note>referendi <hi rend="italic">ed. V, Lambinus</hi>: proferendi <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque
				adsectationem. <reg>neque</reg> enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut
				ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur<note>adsectentur <hi rend="italic">Klotz</hi>: aut (non <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>)
					sectentur <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> totos dies; a quibus si domus
				nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio
				honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non
				occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non
				solet. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>