<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:66-70</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:66-70</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>atque</reg> in
				ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum<note>tum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: tamen <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille
				terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat?
					<reg>eius</reg> voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio,
				stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque<note>nobis caedis
					seditionisque <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> adferebant.
					<reg>itaque</reg> P. Sulla hoc importunissimo cum<note><app><lem>cum</lem></app> tum
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>ab<foreign xml:lang="grc">χς</foreign></hi>
                  </note> honoris tum etiam calamitatis
				socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine
				ullo remedio atque adlevamento permanere. <milestone n="24" unit="chapter"/>
               </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>hic</reg> tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus
				gestis et de summa re publica<note>re p. <hi rend="italic">T</hi>: r. p. <hi rend="italic">a</hi>: rei p. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> misi, et
				ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante
				conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in
				illa fuisse superiore coniuratione. <reg>scilicet</reg> ego<note>ego <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> is sum qui
				existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate,
				nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere
				potuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>de</reg> quo etiam si quis dubitasset antea an<note>an <hi rend="italic">E. Eberhard</hi>: num <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> id
				quod tu arguis cogitasset, ut<note>ut <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> interfecto patre tuo consul<note>consul
						<hi rend="italic">ed. R., O. Müller</hi>: consule <hi rend="italic">codd.</hi> descenderet <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>a</hi>: descendere <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti<note>sustuli <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> hanc suspicionem, cum dixisti<note>dixi <hi rend="italic">Ta</hi>
                  </note> hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra
				patrem tuum operas et manum comparasse. <reg>quod</reg> si tibi ego<note>tibi ego
						<hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>a<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>: ego tibi <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> confitear<note>confitear <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: confiteor <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae
				suffragaretur, nihil de suo<note><app><lem>suo</lem></app> meo <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando
				cogitavisse. <reg>neque</reg> enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen,
				iudices, P. Sullae persona suscipit. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>iam</reg> enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in
				ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam.
					<reg>etenim</reg> de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis,
				satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso<note>ipso <hi rend="italic">TE</hi>: de ipso <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> qui accusatus
					eram<note>eram <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>a</hi>:
					erat <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dicere; nunc iam revocandi estis eo
				quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos<note>animos <hi rend="italic">E</hi>: animus (<hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> mentisque
					convertere<note>mentesque convertere <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>. <milestone n="25" unit="chapter"/>
                  <reg>omnibus</reg> in rebus, iudices<note>iudices <hi rend="italic">om.
						T</hi>
                  </note>, quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit,
				cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est
				ponderandum. <reg>neque</reg> enim potest quisquam nostrum subito fingi neque
				cuiusquam repente vita mutari aut natura converti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>circumspicite</reg> paulisper mentibus vestris, ut alia
					mittamus<note>mittamus <hi rend="italic">T</hi>: omittamus <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt.
				Catilina contra rem publicam coniuravit. <reg>cuius</reg> aures umquam
					haec<note>haec <hi rend="italic">V</hi>: hoc <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> respuerunt? conatum esse audacter<note>audacter <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> hominem a
				pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni
				flagitio, stupro, caede versatum<note><app><lem>versatum</lem></app> grassatum <hi rend="italic">E</hi>
                  </note>? <reg>quis</reg> eum contra patriam pugnantem
				perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt?
					<reg>quis</reg> Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis
				perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie
					cogitasse<note>cogitasse <hi rend="italic">TE</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> aut stulte sperasse<note>sperasse <hi rend="italic">E</hi>: cogitasse <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> miretur?
					<reg>quis</reg> de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere
				Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?
					</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>