<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2:11-15</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2:11-15</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>census</reg> nostros requiris. <reg>scilicet</reg>
                  <note>requiris
					scilicet.</note>; est<note>Est <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Manutius</hi>
                  </note> enim obscurum proximis censoribus hunc cum
				clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem
				quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse
					censam<note>censeam <hi rend="italic">GEea</hi>
                  </note>. <reg>sed</reg>, quoniam
				census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se
				iam tum gessisse, pro cive<note>pro cive <hi rend="italic">del.
				Richter</hi>
                  </note>, eis<note>iis <hi rend="italic">Manutius</hi>: his <hi rend="italic">codd.</hi> is <hi rend="italic">suppl. C. Fr.
					Müller</hi>
                  </note> temporibus <add>is</add> quem<note>quem <hi rend="italic">Garatoni</hi>: quae (-e) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> tu criminaris
				ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe
				fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad
				aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule<note>pro consule <hi rend="italic">Graevius</hi>: praetore consule <hi rend="italic">E</hi>: praetore (p. r.
						<hi rend="italic">Ge</hi>) et consule <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					<milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>quaere</reg> argumenta, si quae<note>quae
						<hi rend="italic">GEe</hi>: qua <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> potes;
				numquam enim hic<note>hic <hi rend="italic">om. Ea</hi>
                  </note> neque suo neque
				amicorum iudicio revincetur<note>convincetur <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><milestone unit="para"/><reg>quaeres</reg><note>quaeris <hi rend="italic">ab</hi>
                  </note> a nobis,
					Gratti<note>Gratti <hi rend="italic">GEe</hi>: grachi <hi rend="italic">a</hi>: gracche (-ce <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, cur tanto
					opere<note>tanto opere <hi rend="italic">Ge</hi>: tantopere <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> hoc homine<note>hoc nomine <hi rend="italic">E</hi>
                  </note> delectemur. <reg>quia</reg> suppeditat nobis ubi et animus
					ex<note>et animus ex (<hi rend="italic">om.</hi> ex <foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>) <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>
                     </hi>: et (<hi rend="italic">om. ea</hi>) enim lex <hi rend="italic">GEeagp</hi>: et enim (<hi rend="italic">om.</hi> enim <hi rend="italic">k</hi>) vox <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> hoc forensi
				strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. <reg>an</reg> tu
				existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum,
				nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem,
				nisi eos doctrina eadem relaxemus? <reg>ego</reg> vero fateor me his studiis esse
				deditum. <reg>ceteros</reg> pudeat, si qui ita se<note>se ita <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bgp<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>
                  </note> litteris abdiderunt ut nihil possint ex
					eis<note>iis <hi rend="italic">c2, Madvig</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> neque ad communem adferre fructum neque in aspectum
				lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a
				nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas
					avocarit<note>avocaverit <hi rend="italic">G</hi>
                  </note> aut denique somnus
				retardarit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>qua</reg> re quis tandem me
				reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res
				obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et
				ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum<note>temporis <hi rend="italic">b1</hi>
                  </note>, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis,
				quantum denique alveolo<note>alveolo <hi rend="italic">GEe</hi>: aleae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec
				studia recolenda sumpsero? <reg>atque</reg> id eo<note>id eo <hi rend="italic">Nauck</hi>: hoc adeo <hi rend="italic">GEea</hi>: hoc ideo <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> mihi concedendum est magis quod ex his
				studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque
					<add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>k</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> (<hi rend="italic">post</hi> me <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi>)</note> in me, numquam
				amicorum periculis defuit. <reg>quae</reg> si cui levior videtur, illa quidem certe
				quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>nam</reg> nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab
				adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque
				honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis
				atque exsili<note>exilia <hi rend="italic">GEe</hi>
                  </note> parvi esse ducenda,
				numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos
				profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem<note>coniecissem <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note>. <reg>sed</reg> pleni omnes sunt<note>sunt
					omnes <hi rend="italic">Ee<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi> sapientium
						<hi rend="italic">Gep</hi>: sapientum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris
				omnia, nisi litterarum lumen accederet<note>accenderet <hi rend="italic">Ee<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>
                  </note>. <reg>quam</reg> multas nobis
				imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum
				expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in
				administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum
				excellentium conformabam. </p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><milestone unit="para"/><reg>quaeret</reg> quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris
				proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?'
					<reg>difficile</reg> est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum
					quid<note>quod <hi rend="italic">GEea</hi>
                  </note> respondeam. <reg>ego</reg>
				multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et<note>sine
					doctrina et <hi rend="italic">Schütz</hi>: et (<hi rend="italic">om. p</hi>:
					etiam <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>
                     </hi>) sine
					doctrina <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> naturae ipsius habitu prope divino
				per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius
				ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina<note>naturae ... doctrina <hi rend="italic">om. Ee</hi>
                  </note> quam sine natura valuisse doctrinam.
					<reg>atque</reg> idem ego hoc<note>hoc <hi rend="italic">GEe</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> contendo, cum ad naturam eximiam
					et<note>et <hi rend="italic">GEe</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque<note>oratio
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b1gp</hi> conformatio
						<hi rend="italic">GE</hi>: confirmatio <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
					</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>