<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2:21-25</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2:21-25</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>Mithridaticum vero
				bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique<note>mari terraque
						<hi rend="italic">G</hi>
                  </note> versatum totum ab hoc expressum est; qui
				libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi
				Romani nomen inlustrant. <reg>populus</reg> enim Romanus aperuit Lucullo imperante
				Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et<note>natura et <hi rend="italic">Mommsen</hi>: naturae (-ra <hi rend="italic">eb<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
					regione<note>regionis <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>
                  </note> vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non
				maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem
				amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque<note>atque <hi rend="italic">GEeb</hi>: ac <hi rend="italic">cett.</hi>: atque e <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> totius belli ore ac faucibus ereptam esse
				atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum
				interfectis ducibus depressa hostium classis est<note>est <hi rend="italic">Heumann</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, incredibilis apud
				Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.
					<reg>quae</reg>
                  <note>quae <hi rend="italic">G1Ee</hi>: quia <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">G2</hi>)</note> quorum ingeniis
					efferuntur<note>efferuntur <hi rend="italic">Görenz</hi>: haec (hec <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg</hi>) feruntur <hi rend="italic">codd.</hi>: ecferuntur <hi rend="italic">Stürenberg</hi>
                  </note>, ab eis populi Romani fama celebratur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>carus</reg> fuit Africano superiori noster Ennius, itaque
				etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. <reg>at</reg>
					eis<note>ex marmore. At iis <hi rend="italic">Fascitellus</hi>: et marmoratis
						<hi rend="italic">codd.</hi>: ex marmore; cuius <hi rend="italic">Mommsen</hi>
                  </note> laudibus certe non solum ipse qui laudatur<note>ipse
					... laudatur <hi rend="italic">GEeab2</hi>: ipsi ... laudantur (-atur <hi rend="italic">p</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> sed etiam populi
				Romani nomen ornatur. <reg>in</reg> caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos
				populi Romani rebus adiungitur. <reg>omnes</reg> denique illi <reg>maximi</reg>,
				Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. <milestone n="10" unit="chapter"/>
                  <reg>ergo</reg> illum qui haec fecerat, Rudinum<note>Rudinum <hi rend="italic">Schol., A. Augustinus</hi>: rudem tum (tu <hi rend="italic">Ee</hi>: tamen <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>gp<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> hominem, maiores nostri in civitatem
				receperunt; nos hunc Heracliensem multis<note>a multis <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> civitatibus expetitum, in hac autem legibus
				constitutum de nostra civitate eiciamus<note>eiciamus <hi rend="italic">G</hi>:
					eiecimus <hi rend="italic">e</hi>: eiciemus <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><milestone unit="para"/><reg>nam</reg> si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam
				ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere
				gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. <reg>qua</reg> re, si res
				eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum
					nostrorum<note>hominum nostrorum <hi rend="italic">Bases</hi>: minus (<hi rend="italic">om. c2k, del. Madvig</hi>) manuum nostrarum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> tela pervenerint,
						eodem<note><app><lem>eodem</lem></app> eandem <hi rend="italic">G</hi>: <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis
				populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis<note>iis <foreign xml:lang="grc">χς</foreign>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> certe
				qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et
				laborum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quam</reg> multos scriptores rerum
				suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! <reg>atque</reg> is tamen, cum
				in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui
				tuae virtutis Homerum praeconem inveneris<note>inveneris <hi rend="italic">eb<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: inveneras (-nisti <hi rend="italic">k</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>!' <reg>et</reg>
				vere. <reg>nam</reg>, nisi Ilias<note>Ilias <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2):
					illi (illa <hi rend="italic">a</hi>: <hi rend="italic">om. E</hi>) ars <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> illa exstitisset, idem tumulus qui corpus
				eius contexerat nomen etiam obruisset. <reg>quid</reg>? noster hic Magnus qui cum
				virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum,
				in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac
				milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno
				illud clamore approbaverunt? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>itaque</reg>,
				credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate
				donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret<note>donaret et
					Gallos <hi rend="italic">E</hi>
                  </note>, credo, hunc petentem repudiasset; quem
						nos<note><app><lem>nos</lem></app> in contione <hi rend="italic">add. codd. e
						v.</hi> 18 (<hi rend="italic">malo numero</hi>): <hi rend="italic">ego
						delevi</hi> videmus <hi rend="italic">GEea</hi>
                  </note> vidimus, cum ei
				libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum
				modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis<note>iis <hi rend="italic">Manutius</hi>: his <hi rend="italic">codd., Schol.</hi>
                  </note> rebus quas
					tum<note>tum <hi rend="italic">GEe</hi>: tamen <hi rend="italic">a</hi>: tunc
						<hi rend="italic">cett.</hi>: <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note>
				vendebat iubere<note><app><lem>iubere</lem></app> iussit <hi rend="italic">a,
					Schol.</hi>
                  </note> ei praemium tribui, sed<note>sed <hi rend="italic">Schol.</hi>: sub <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> ea condicione ne quid
				postea scriberet. <reg>qui</reg> sedulitatem mali poetae duxerit<note>deduxerit <hi rend="italic">GEe</hi>
                  </note> aliquo tamen praemio dignam, huius<note>huius
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cuius <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ingenium et virtutem in scribendo et copiam
						non<note><app><lem>non</lem></app> tamen non <hi rend="italic">Ee</hi>
                  </note>
				expetisset? </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>