<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:103-fr1</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:103-fr1</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="103"><p>O nox illa quam iste est
					dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis!
						<reg>qui</reg> tum animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in
					patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! <reg>sed</reg> quid ea commemoro
					quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis
					terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non
					prosint verum etiam aliquid obsint? <reg>etenim</reg> multo acriorem improborum
					interdum memoriam esse sentio quam bonorum. <reg>ego</reg> te, si quid gravius
					acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. <add>O</add> mea dextera illa, mea
					fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum
					praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar.
						<reg>putavi</reg>, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset,
					salutem certe caram futuram. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="104"><p><reg>ac</reg> L.
					Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria
					adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis,
					liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se
					animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne
					paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete.
						<reg>quotus</reg> enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur,
					qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi
					cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, <add>cum</add> illam
					viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?
						<milestone n="42" unit="chapter"/><reg>sed</reg> cetera sint eorum; sibi
					habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates;
					liceat eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="105"><p><reg>nolite</reg>, iudices, existimare eos quibus integrum
					est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici.
						<reg>si</reg> L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam
					studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam
					viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili
					praeponendam esse arbitretur? <reg>quod</reg> si talium civium vos, iudices,
					taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant
					quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis
					feremus. <reg>sin</reg> hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc
					iudicio quid sentiatis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="106"><p><reg>huic</reg>, huic
					misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio
					vivendi praecepta dabitis. <reg>cui</reg> si patrem conservatis, qualis ipse
					debeat esse civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et
					constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. <reg>qui</reg> vos,
					quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere possit ex maerore patrio,
					auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris
					maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam
					quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro
					salute patriae spoponderim dignitatem. <reg>miseremini</reg> familiae, iudices,
					miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum
					vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae reservate.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="fr1"><p><note place="above">Fragmenta</note><milestone unit="para"/>quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>