<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:28-32</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:28-32</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>haec</reg> enim ratio ac magnitudo animorum in
					maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo
					contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia
					ad gloriam splendoremque revocarent. <reg>quaeritur</reg> enim in re domestica
					continentiae laus, in publica dignitatis. <reg>quod</reg> si etiam praesidi
					causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? '<reg>nulli</reg>
					erant praedones.' <reg>quid</reg>? nullos fore quis praestare poterat?
						'<reg>minuis</reg>,' inquit, 'gloriam Pompei.' <reg>immo</reg> tu auges
					molestiam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>ille</reg> enim classis
					praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute
					atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere
					debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur.
						<reg>itaque</reg> ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique
					confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. <reg>quod</reg> si
					tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse
					poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum
					fuisse? </p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quid</reg>? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena
					consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum
					L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum
					sestertium ter et quadragiens erogabamus? <reg>quid</reg>? postero anno nonne M.
					Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata?
						<reg>quid</reg>? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt?
						<reg>illa</reg> enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum
					cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur
					redactos esse omnis in <add>populi Romani</add> potestatem, deinde Syriam esse
					nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea
					Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo
					revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas
					claustris imperi nostri contineri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quod</reg> si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen
					huius diligentia reprehendenda non esset. <reg>idcirco</reg> enim quod hic
					classem habuisset, existimarem non fuisse. <reg>quid</reg>? si L. Eppi, L. Agri,
					C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in
					Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem
					habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in
					remigibus imperandis reprehendetur? <reg>quid</reg> si etiam occisus est a
					piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum,
					Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate
					dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. '<reg>at</reg>
					neminem cepisti.' <reg>quam</reg> multi orae maritimae clarissimi viri
					praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt!
					Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est
					cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione
					et conversione. </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>reliquum</reg> est ut quaeratur utrum ista classis
					cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. <reg>num</reg> id igitur
					negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam
					fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret?
						<reg>hac</reg> classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his
					navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. <reg>in</reg> quo igitur
					praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione
					aequabili sumptus? <reg>dimidium</reg> eius quo Pompeius erat usus imperavit;
					num potuit parcius? <reg>discripsit</reg> autem pecuniam ad Pompei rationem,
					quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. <reg>qui</reg> cum <add>in</add>
					omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in
					imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. <reg>neque</reg> est adhuc
					tamen ea summa completa. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>