<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:43-47</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:43-47</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p>Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui nec in
					senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus est.
						<reg>nam</reg> princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium,
					sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et
					senatorium nomen amisit. <reg>hi</reg> tres etiam aerari nostri tabulas falsas
					esse voluerunt; nam servos novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite
					venissent. <reg>decreto</reg> scribendo primum video adfuisse Lysaniam, cuius
					fratris bona, quod populo non solvebat, praetore Flacco publice venierunt.
						<reg>praeterea</reg> Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius
					frater Pollis item pecuniae publicae est condemnatus. <reg>dicunt</reg> se
					Flacco et eis qui simul essent drachmarum <num n="150,000">cciↄↄ iↄↄ</num>
					dedisse. </p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p>Cum
					civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus
					commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor
					mensariis, qui apud illos a populo creantur. <reg>ex</reg> hoc tanto numero
					deductus est nemo. <reg>at</reg> cum illam pecuniam nominatim Flacco datam
					referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se
					perscripsisse dicunt, quod minime convenit. <reg>nam</reg> aut omnia occulte
					referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil
					timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem
					quem contempserant pertimescunt. <reg>si</reg> praetor dedit, ut est scriptum, a
					quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex
					tributo. <reg>numquam</reg> erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam
					rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><milestone unit="para"/><reg>vel</reg> quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis
					amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio
					adsunt neque in decreto nominantur? <reg>non</reg> enim credo significari isto
					loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is
					quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non
					accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua
					civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic
					una in vita commissa sola est? <reg>custos</reg> T. Aufidio praetore in frumento
					publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset,
					celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. <reg>quod</reg> postea quam
					Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem
					de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset,
					Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>atque</reg> ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam
					quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.
						<milestone n="20" unit="chapter"/><reg>fundum</reg> Cymaeum Romae mercatus
					est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil
					praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga,
					iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui
					tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. <reg>ei</reg> cum
					solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris.
						<reg>hic</reg> hercule 'cornici oculum,' ut dicitur. <reg>nam</reg> hunc
					Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit.
						<reg>eius</reg> enim fide sumpsit a Fufiis. <reg>securus</reg> Hermippus
					Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a
					discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>habebat</reg> enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis,quos dimidio
					redderet stultiores quam acceperat; neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei
					nummum ullum crederet. <reg>itaque</reg> cum Roma clam esset profectus multosque
					minutis mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de
					nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse.
						<reg>interim</reg>, neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum
					litteris ad Hermippum venit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida
					petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; hunc
					aestuantem et tergiversantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa
					cognoscitur. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>