<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:48-52</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:48-52</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>nolite</reg> existimare,
					iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum
					impudentiam. <reg>fecit</reg> eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit
					sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino
					nomen audisse; Hermippum vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem
					amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae,
					probris omnibus maledictisque vexat. <reg>sed</reg> cum se homo volubilis quadam
					praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis
					Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus
					obmutuit. <reg>itaque</reg> recuperatores contra istum rem minime dubiam prima
					actione iudicaverunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc
					ductus est. </p></div><milestone n="21" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>habetis</reg> et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et
					causam omnem simultatis. <reg>atque</reg> is ab Hermippo missus, cum ei pauca
					mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater
					meus Flacco successisset. <reg>ad</reg> quem adiit causamque ita detulit,
					recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudicavisse.
						<reg>frater</reg> meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si
					iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem
					recuperatores. <reg>recusavit</reg> et, quasi nihil esset actum, nihil
					iudicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M.
					Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata
					stari ostendit placere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>iterum</reg>
					iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur
					Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. <reg>petit</reg> Heraclides a
					C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam
					quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir
					ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. <reg>qui</reg> cum sententiam
					secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium
					lege non erat, causam totam reliquit. <reg>satisne</reg> vobis, iudices, videor
					ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum
					universo genere confligere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem;
					quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum
					esse voluisti. <reg>abduxisti</reg> Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo
					grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. <reg>hanc</reg> fiduciam
					commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi
					fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium
						<add>nondum</add> dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum,
					novi consuetudinem, novi libidinem. <reg>itaque</reg>, etsi teneo quid sit
					dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit.
						<reg>totum</reg> enim convertet atque alia finget. <reg>quam</reg> ob rem et
					ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.
						</p></div><milestone n="22" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><milestone unit="para"/><reg>venio</reg> nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et
					officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit.
						<reg>quae</reg> si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos
					detulisset, paulo commoverer magis. <reg>nunc</reg> vero quid putem? Trallianos
					Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine
					existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri
					homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa
					ostentatio civitatis? <reg>nonne</reg> esset puditum, si hanc causam agerent
					severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? <reg>huic</reg>
					illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
					L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? <reg>non</reg> est ita,
					iudices, non est profecto. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>