<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:58-62</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:58-62</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>qua</reg> re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere;
					quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet.
						<reg>vobis</reg> autem est confitendum, si consiliis principum vestrae
					civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum
					ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est
					temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa
					separare. </p></div><milestone n="25" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>at</reg> enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis
					patri Flacco licuisse necne? <reg>si</reg> licuit <add>uti</add>, sicuti certe
					licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam
					recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed
					quivis heres rectissime potuit auferre. <reg>ac</reg> tum quidem Tralliani cum
					ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen
					omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod
					Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem.
						<reg>quis</reg> enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem
					Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>quae</reg> quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur,
					gravius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere
					vos conveniret; revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad
					illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram
					crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos,
					nominis prope Romani memoriam cum vestigio <add>omni</add> imperi non modo ex
					sedibus Graecorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum,
					illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum,
						<reg>liberum</reg> nominabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p>Vnum atque
					idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem
					autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat.
						<reg>liceat</reg> haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere, liceat
					mihi potius de levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti
					habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? <reg>nam</reg>, quoscumque
					potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit
					sustulerunt. <milestone n="26" unit="chapter"/><reg>in</reg> hac igitur urbe se
					iactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re publica ad quam
					opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt? <reg>aspiciant</reg> hunc
					florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Graecia; tum se ipsi
					expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant
					suam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><milestone unit="para"/><reg>adsunt</reg> Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura,
					leges ortae atque in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis
					possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum
					est; quae vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum
					eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam
					fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur.
						</p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>