<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:63-67</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:63-67</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>adsunt</reg> Lacedaemonii, cuius
					civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam
					disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius
					unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. <reg>adsunt</reg> ex Achaia
					cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus
					imperatore Metello praefuit. <reg>neque</reg> vero te, Massilia, praetereo quae
					L. Flaccum <add>tribunum</add> militum quaestoremque cognosti; cuius ego
					civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an
					cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium
					regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum
					gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut
					omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>hisce</reg> utitur laudatoribus Flaccus,his innocentiae
					testibus, ut <add>Graecorum cupiditati</add> Graecorum auxilio resistamus.
						<milestone n="27" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>quamquam</reg> quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire
					curavit, quin tria Graecorum genera sint vere? quorum uni sunt Athenienses, quae
					gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. <reg>atque</reg>
					haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis
					artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut
					scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam
					cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam
					teneret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>quam</reg> ob rem quaeso a
					vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in
					iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis
					loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis.
						<reg>namque</reg>, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria,
					Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri
					solere meliorem'? <reg>quid</reg>? de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum
					est, 'si quid cum periculo experiri velis, in <reg>care</reg> id potissimum esse
					faciendum'? <reg>quid</reg> porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum
					est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur?
						<reg>nam</reg> quid ego dicam de Lydia? <reg>quis</reg> umquam Graecus
					comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset?
						<reg>quam</reg> ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis
					iudicio standum esse de vobis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>equidem</reg> mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico
					genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in
					hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur,
					vestris animis et cogitatione comprendere. <milestone n="28" unit="chapter"/>
				<milestone unit="para"/><reg>sequitur</reg> auri illa invidia Iudaici. <reg>hoc</reg> nimirum est illud
					quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. <reg>ob</reg> hoc crimen
					hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit manus,
					quanta concordia, quantum valeat in contionibus. <reg>sic</reg> submissa voce
					agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in
					optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p>Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex
					Italia et ex omnibus nostris provinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus
					sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. <reg>quis</reg> est, iudices, qui
					hoc non vere laudare possit? <reg>exportari</reg> aurum non oportere cum saepe
					antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. <reg>huic</reg> autem
					barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum flagrantem
					non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis summae fuit.
						<reg>at</reg> Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil
					attigit. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>