<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:68-72</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:68-72</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>in</reg> primis hoc, ut multa
					alia, sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni
					obtrectatorum non reliquit. <reg>non</reg> enim credo religionem et Iudaeorum et
					hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur
					crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum
					fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios
					res ipsa declarat? Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro
					expensum est auri pondo <num>c</num> paulo minus per Sex. Caesium, equitem
					Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceae <num>xx</num> pondo
					paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum, Adramytii
							<add><num>c</num></add> per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum.
						</p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p>Auri
					ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia
					quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur.
					Sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. <reg>stantibus</reg>
					Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius
					imperi, gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc
					magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara
					dis immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><milestone unit="para"/><reg>quam</reg> ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in
					laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit
					sane prima Deciani. <reg>quid</reg> tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est?
						<reg>negotiaris</reg> in libera civitate. <reg>primum</reg> patere me esse
					curiosum. <reg>quo</reg> usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus?
						<reg>annos</reg> iam <num>xxx</num> in foro versaris, sed tamen in
					Pergameno. <reg>longo</reg> intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est,
					Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi
					invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>verum</reg> esto, negotiari libet; cur non Pergami,
					Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu
					dicitur? <reg>otium</reg> te delectat, lites, turbae, praetor odio est,
					Graecorum libertate gaudes. <reg>cur</reg> ergo unus tu Apollonidensis
					amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut
					Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? <reg>cur</reg> his per te frui
					libertate sua, cur denique esse liberos non licet? <reg>homines</reg> sunt tota
					ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi,
					patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura
					perbonos et diligentia culturaque meliores. <reg>in</reg> hisce agris tu praedia
					habere voluisti. <reg>omnino</reg> mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi
					agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>verum</reg> esto; Catonis est dictum
					'pedibus compensari pecuniam.' <reg>longe</reg> omnino a Tiberi ad Caicum, quo
					in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset.
						<reg>sed</reg> concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit.
						<reg>emisses</reg>. <milestone n="30" unit="chapter"/>Amyntas est genere,
					honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. <reg>huius</reg>
					socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese
					et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam
					suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud
					Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>