<GetPassage xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
    <request>
        <requestName>GetPassage</requestName>
        <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:8-12</requestUrn>
    </request>
    <reply>
        <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:8-12</urn>
        <passage>
            <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos
					quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum
					adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus
					fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum
					quaestoremque cognoverunt, quem vos praesentes constantissimum senatorem,
					iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae civem iudicastis.
						</p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>de</reg> quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios
					testis audietis? <reg>at</reg> quos testis? <reg>primum</reg> dicam, id quod est
					commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem.
						<reg>nam</reg> si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac
					voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus
					erat oti fuisse. <reg>sed</reg> sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes,
					qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos
					variis de causis video concitatos. <reg>verum</reg> tamen hoc dico de toto
					genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non
					adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua
					sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista
					natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus,
					ignorant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Vnde illud est: 'da mihi testimonium
					mutuum'? num Gallorum, num Hispanorum putatur? <reg>totum</reg> istud Graecorum
					est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat
					sciant. <reg>itaque</reg> videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum
					intellegetis qua religione dicant. <reg>numquam</reg> nobis ad rogatum
					respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad
					modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo.
						<reg>iratus</reg> Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat
					eius turpi iudicio condemnatus. <reg>nihil</reg> dixit quod laederet eum, cum
					cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo
					tremore et pallore dixit! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quam</reg>
					promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico!
						<reg>tamen</reg> haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam
					repugnabat. <reg>inimicus</reg> M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset
					nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero
					recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum
					nisi voluntatem. <milestone n="5" unit="chapter"/><reg>hi</reg> si Graeci
					fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac
					simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus
					testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi
					verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat,
					nihil curat aliud. <reg>itaque</reg> non
					optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur.
						</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>vos</reg> autem in privatis minimarum
					rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen,
					si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. <reg>qui</reg> autem dicit
					testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba
					moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam
					sit necesse dicat! <reg>num</reg> illos item putatis, quibus ius iurandum iocus
					est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia,
					gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? <reg>sed</reg> non
					dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius
					gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. <reg>sed</reg> propius
					accedam; de his vestris testibus dicam. </p></div></div></body></text></TEI>
        </passage>
    </reply>
</GetPassage>